v. 1 : Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.
v. 2 : Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
v. 3 : Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
v. 4 : et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
v. 5 : cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
v. 6 : Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
v. 7 : Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei iam seni?
v. 8 : Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
v. 9 : Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
v. 10 : Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
v. 11 : Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
v. 12 : Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
v. 13 : Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
v. 14 : Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
v. 15 : Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.
v. 16 : Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
v. 17 : Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
v. 18 : Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
v. 19 : Aperuitque oculos eius Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
v. 20 : Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius.
v. 21 : Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
v. 22 : Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
v. 23 : Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
v. 24 : Dixitque Abraham: Ego iurabo.
v. 25 : Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi eius.
v. 26 : Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
v. 27 : Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
v. 28 : Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
v. 29 : Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
v. 30 : At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
v. 31 : Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
v. 32 : Et inierunt foedus pro puteo iuramenti.
v. 33 : Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
v. 34 : Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.