Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 25 : sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quid est, quod Saul a propheta vocem Domini non audisse, et malum in oculis ejus fecisse reprehenditur, et se peccasse minime fatetur; sed, cum se abjici de regno conspicit; se peccasse et praevaricasse Domini sermonem et ejus verba fatetur? nisi quia superbi ad contemnenda verba humilium audaces sunt, sed electorum more honores, quos ambiunt, contemnere non possunt. Audaces quidem sunt ut majorum contemnant imperia, sed parati non sunt ut alta relinquant. Econtra autem humiles ad majorum imperia prompti sunt, et ad alta perdenda securi. Quia enim non terrena, sed coelestia appetunt, terrenae sublimitatis alta despiciunt, laborare pro coelestibus conantur; subdi libenter volunt, praeferri refugiunt. Saul ergo obedire Deo refugiens, perdere regnum timens, quid aliud nobis, quam superborum mores insinuat, qui cum praevalent, videri parvi aut peccatores vitant; cum coguntur, humilitatis virtutem simulant. Sed, cum compulsi confitentur, peccatum quod accusant loquendo minuunt. Quia etsi peccasse sermonem Domini praevaricando perhibuit, eamdem praevaricationem dispensatione potius quam voluntate se incurrisse memoravit, dicens: Timens populum, et obediens voci eorum. ( S1, 15, 24) Quasi dicat: Peccatum quod fecisse reprehendor, tanto leviori poena feriri debet, quanto commissum non constat per malitiam, sed per infirmitatem. Studio autem et voluntate peccare magna praevaricatio est; infirmitate vero peccare, tanto tolerabilius est, quanto is, qui peccato subjacet, ejusdem peccati viribus impar est. Et quia eadem cordis sui versutia se praevalere simplicium doctorum humilitati aestimant, quasi jam suasim subjunxit, dicens: Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. ( S1, 15, 25)
  • Liber 6, Caput 2
    • Corrigibilia equidem peccata portantur, quia postquam a delinquentis voluntate discedunt, purgari satisfactione salubriter possunt. Non autem portantur peccata eorum, in quorum mentibus per impoenitudinem inviscerata sunt. Unde et Joannes ait: Est peccatum ad mortem, ne pro illo oret quis. ( 1Jn, 5, 16) Peccatum quippe ad mortem est, quod ab eo committitur, qui resipiscere nunquam potest. Quod nimirum peccatum a praepositis non portatur, quia sacerdotum orationibus aut oblationibus non deletur. Saul autem per omnia superbos obstinatosque designans, et tumere non cessat, et peccatum suum portari obsecrat; importabile onus congerit, et quasi leve portari petit. Hoc quidem toties in Ecclesia agitur, quoties hi, qui magna scelera libenter committunt, eorum magnitudinem non attendunt. Importabilia congregant, et haec levia, atque nullius esse ponderis pensant. Peccata sua suis praepositis abscondunt, et ut vix inveniri possint et argui, quantum possunt, eadem peccata levigant, ne qui eis praesunt, eorum granditudinem attendant. Ad peccatum etiam fortes sunt, ad flenda peccata debiles; volunt quidem peccati delectationibus resolvi, sed poenitentiae nolunt acerbitate purgari. Quid est ergo, quod dicit, Porta peccatum meum, ( S1, 15, 25) nisi quia et peccatorum dulcedinem in se ipsis excipiunt, sed onerare praelatos onere eorumdem peccatorum volunt? Quidam etiam sponte ad confitendum veniunt, sed pro quibus se accusant, non ipsi lugent, sed poenitere alios obsecrant, fide sola salvari aestimant, per poenitentiam revertere abjecti non curant. Unde et Saul subdit, dicens: Et revertere mecum ut adorem Dominum. ( S1, 15, 25) Quasi enim recedens est praedicator, cum impudentes abjicit; dicit ergo: Revertere mecum ut adorem Dominum. ( S1, 15, 25) Cum eo tantum a communione electorum non dividi putat, quod fidem communem servat; vel certe Dominum adorare est subdi religioni fidei, et custodiae bonae operationis. Quia vero fictos hypocritas Saul insinuat, sequitur: Ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus, ne sis rex. ( S1, 15, 26)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 15
    • Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem DomiNum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini; et projecit te Dominus ne sis rex super Israel ( S1, 15, 24, S1, 15, 25 et S1, 15, 26). Corripit propheta regem pro inobedientia qua Domini mandatum explere non curavit, praedicitque eum regnum amissurum, quia certitudinem mandatorum Dei sequi noluit. Et merito ille de potestatis culmine abjicitur, qui rite regnum tenere nescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per humilitatem ad obediendum subjicit, et inferiori per auctoritatem ad docendum anteponit. Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo praeesset.