V. 24 :
dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua
timens populum et oboediens voci eorum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quid est enim, quod Saul abjicitur, nisi quia incorrigibilis
judicatur? Quasi ergo dicat: Quia cuncta salutis consilia
respuis, pro culpa pervicaciae non debes verbis ulterius corrigi, sed
abjectionis poena damnari. Quantum itaque timeri debeat
inobedientiae culpa ostenditur, si hoc attente consideretur, quia
propter hanc etiam reges deponuntur. Quid est, quod ait:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te
Dominus? Sed sermo projicitur, quando in
sui sublimitate venerabiliter non servatur; projicere enim, est de manu
aliquando labi in terram aut negligenter sinere, aut violenter
jactare. Sermo autem Domini, quia salubria loquitur coelestis
aut sublimis est; qui in terram negligenter projicitur, quando per
desidiam non impletur. Per contemptum vero projicitur, quando
hunc superbi et inobedientes tumenti corde repellunt, et manu
operationis observare dedignantur. Quia vero non projicere,
sed abjicere sermonem reprehenditur, hoc signat; quia dum superbi
proprium arbitrium sequuntur, a Domino longe fiunt. Abjicere
enim, est aliquid longe repellere. Qui enim aliorum ducatum
digne suscipiunt, non solum per obedientiam Deo vicini sunt, sed etiam
illos ei vicinos faciunt, qui per vitia et scelera ab eo longe
sunt. Tale est igitur, ac si dicat: Longe ab ordine
dignitatis expelleris, quia dignitatis ejusdem merito praesens esse
noluisti. Meritum quippe dignitatis est, observatio divini
verbi. Quod cum abjicitur, quia meritum dignitatis amittitur,
ipsa quoque dignitas amovetur. Libet ergo intueri, quanta per
inobedientiam superbis pereant, humiles quanta lucrentur.
Illi dum implere propriae voluntatis arbitrium gaudent, Deo magnos
operum labores exhibent, et laborum praemia nulla habent; isti dum se
deserunt, dum alienae voluntatis arbitrium sequuntur, aeternae
sublimitatis gloriam promerentur; unde et per beatissimam Mariam Domini
Redemptoris nostri genitricem, dicitur:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
(
Lc, 1, 52) Potentes quidem de sede Dominus deponit, cum
inobedientes superbos abjicit, et humiles exaltat; quia aeterna gloria
obedientes glorificat, superbos autem verba non corrigunt, sed tantum,
dum amittere honores trepidant, humilitatem, quam non habent, simulant
ne gloriae culmen perdant; unde et subditur:
Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum
sermones Domini et verba tua.
(
S1, 15, 24)
Liber 6, Caput 2
Quid est, quod Saul a propheta vocem Domini non audisse, et malum in
oculis ejus fecisse reprehenditur, et se peccasse minime fatetur; sed,
cum se abjici de regno conspicit; se peccasse et praevaricasse Domini
sermonem et ejus verba fatetur? nisi quia superbi ad
contemnenda verba humilium audaces sunt, sed electorum more honores,
quos ambiunt, contemnere non possunt. Audaces quidem sunt ut
majorum contemnant imperia, sed parati non sunt ut alta
relinquant. Econtra autem humiles ad majorum imperia prompti
sunt, et ad alta perdenda securi. Quia enim non terrena, sed
coelestia appetunt, terrenae sublimitatis alta despiciunt, laborare pro
coelestibus conantur; subdi libenter volunt, praeferri
refugiunt. Saul ergo obedire Deo refugiens, perdere regnum
timens, quid aliud nobis, quam superborum mores insinuat, qui cum
praevalent, videri parvi aut peccatores vitant; cum coguntur,
humilitatis virtutem simulant. Sed, cum compulsi confitentur,
peccatum quod accusant loquendo minuunt. Quia etsi peccasse
sermonem Domini praevaricando perhibuit, eamdem praevaricationem
dispensatione potius quam voluntate se incurrisse memoravit, dicens:
Timens populum, et obediens voci eorum.
(
S1, 15, 24) Quasi dicat: Peccatum quod fecisse reprehendor, tanto
leviori poena feriri debet, quanto commissum non constat per malitiam,
sed per infirmitatem. Studio autem et voluntate peccare magna
praevaricatio est; infirmitate vero peccare, tanto tolerabilius est,
quanto is, qui peccato subjacet, ejusdem peccati viribus impar
est. Et quia eadem cordis sui versutia se praevalere
simplicium doctorum humilitati aestimant, quasi jam suasim subjunxit,
dicens:
Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum,
ut adorem Dominum.
(
S1, 15, 25)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem
Domini,
(
S1, 15, 24) et reliqua usquequo ait,
et projecit te Dominus ne sis rex super Israel.
(
S1, 15, 26) Corripit propheta regem pro inobedientia, quia mandatum explere non
curavit,praedixitque ei regnum dimissurum, quia rectitudinem mandatorum Dei
sequinoluit. Et merito ille de potestatis culmine abjicitur, qui rite
regimen tenerenescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per
humilitatem ad obediendumsubjicit, et inferiori per auctoritatem ad docendum
anteponit.Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo
praeesset.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia
praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens
populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta,
quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem
DomiNum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia
projecisti sermonem Domini; et projecit te Dominus ne sis
rex super Israel
(
S1, 15, 24,
S1, 15, 25 et
S1, 15, 26). Corripit propheta regem pro inobedientia qua Domini mandatum
explere non curavit, praedicitque eum regnum amissurum, quia
certitudinem mandatorum Dei sequi noluit. Et merito ille de
potestatis culmine abjicitur, qui rite regnum tenere nescit.
Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per
humilitatem ad obediendum subjicit, et inferiori per auctoritatem ad
docendum anteponit. Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite
populo praeesset.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)