Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 4 : praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 1
    • Ovis autem nomine innocentium vita significatur. Unde electi omnes Redemptoris nostri voce oves nominantur, cum dicit: Oves meae vocem meam audiunt. ( Jn, 10, 27) Quae est ergo ovis Amalech, nisi simulatio innocentiae? Nam quidam dum et ipsam formam humani corporis, et proprietates sexus utriusque, dum insitam libidinem membris considerant, quasi naturali bono se hoc posse uti licenter putant. Quasi ergo ovis Amalechita est, quando continentibus illud quasi bonum suggeritur, quod vere bonum non esse liquido comprobatur. Quid etiam in camelo signatur? Sed camelus ruminat, et ungulam nequaquam findit. Quid ergo in camelo signatur, nisi cogitatio quaedam luxuriae, quae quasi a ratione incipit, sed per discretionem non finitur? Nam dum cogitat, quasi intus camelus ruminat, sed dum quod cogitat per veritatem non disponitur, ejus ungula dividi non videtur. Nonnulli etenim continentiam professi, dum a carnis concupiscentia superantur, in conjugali vita salvari posse confidunt. Quidam et dum apostoli licentiam audiunt: Unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum ( 1Co, 7, 2), sine discretione personarum omnes in hoc praecepto concludi, et sacrorum ordinum viros conjugali copula uti posse fatentur. Hujusmodi enim sensus Amalechita camelus est, quia quasi ex ratione incipit, sed ad irrationabilem vitam trahit. Quid ergo asinus, nisi aperta nequitia fornicationis accipitur? Quosdam enim diabolus in apertum chaos fornicationis invehit, quibusdam per fraudes illudit. Asinus etiam aliena onera portare consuevit. Doctor vero gentium dum virum sui corporis potestatem non habere, sed mulierem docuit, item: Nec mulierem sui corporis habere potestatem, sed virum ( 1Co, 7, 4), quid aliud quam aliena onera eos portare jussit? Asini ergo nomine robur conjugalis copulae designatur, quia electi conjuges invicem onera sua fortiter portant, ne per carnis infirmitatem in fornicationis baratrum remissius corruant. Asinus ergo interficiendus est, sed Amalechita, quia copula conjugalis in honestate thalami roboranda est, sed a turpitudine interficienda. Debent quidem conjuges debitum sibi invicem reddere, sed turpiter convenire non debent. Asinus ergo Amalech interficitur, cum in bonis conjugibus charitas tenetur honestae copulae, sed omnis obscenitas vitatur in turpi conjunctione. Omnia igitur Amalech demoliri jubentur, quia qui caste proponunt vivere, de blandimento carnis in se aliquid retinere non debeant. In carne quidem esse debent, ut bona per carnem agant, sed sic debent a carnis voluptate per mentis sublimitatem discedere, ut contumelias de carne non tolerent. Tales quidem eos esse volebat, quibus Apostolus loquebatur, dicens: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. ( Rm, 8, 9) Sed qui Amalech delere praecipitur, quibus adjutoribus ad haec sufficiat attendamus. Nam sequitur: Praecepit Saul populo, et recensuit eos quasi agnos. ( S1, 15, 4)
  • Liber 6, Caput 1
    • Agnorum nomine solent viri magnae prudentiae designari. Unde per Joannem dicitur: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. ( Ap, 14, 1) Qui enim nomen Agni assumpserant, agni dicebantur. Ipsos etiam exponens, ait: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. ( Ap, 14, 4) Quid est ergo, quod cum Amalech deleri praecipitur, quasi agni regis milites recensentur, nisi quia cum fornicationis spiritum delere praedicando volumus, perfectorum exempla producere debemus? Quotquot enim pudicitiae gloria insignes saecularibus convertendis ostendimus, velut tot milites quasi agnos recensitos ad Amalech bella portamus. Possunt autem horum recensitorum nomine ipsi ministri divinae praedicationis intelligi. Quasi agni ergo sunt, quia per gloriam perfectae pudicitiae, jam illis virginibus cum Christo in regno gaudentibus similantur. Quibus profecto verbis ostenditur, quia qui praedicationis ministerium sumunt, praecipuo castitatis fulgore ante decorandi sunt, quia si per incontinentiam defluunt, continentes alios facere nequaquam possunt, et ad tantae lucis bonum provocare non praevalent, qui ejus radios in propriae conversationis fulgore non habent. Bene ergo dicitur: Recensuit eos quasi agnos, ( S1, 15, 4) quia pudicos valde esse eos oportet, qui fornicationis effugare spiritum per accepti ordinis potestatem debent. Unde in Evangelio eis Dominus dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris ( Lc, 12, 35), ut verbum praedicationis subditi audiant, sed eos ad bonum castitatis, quod audiunt, exempla lucidissimae conversationis trahant. Unde bene perfecto numero designantur, cum subditur: Ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. ( S1, 15, 4)