Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 35 : Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 1
    • Agnorum nomine solent viri magnae prudentiae designari. Unde per Joannem dicitur: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. ( Ap, 14, 1) Qui enim nomen Agni assumpserant, agni dicebantur. Ipsos etiam exponens, ait: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. ( Ap, 14, 4) Quid est ergo, quod cum Amalech deleri praecipitur, quasi agni regis milites recensentur, nisi quia cum fornicationis spiritum delere praedicando volumus, perfectorum exempla producere debemus? Quotquot enim pudicitiae gloria insignes saecularibus convertendis ostendimus, velut tot milites quasi agnos recensitos ad Amalech bella portamus. Possunt autem horum recensitorum nomine ipsi ministri divinae praedicationis intelligi. Quasi agni ergo sunt, quia per gloriam perfectae pudicitiae, jam illis virginibus cum Christo in regno gaudentibus similantur. Quibus profecto verbis ostenditur, quia qui praedicationis ministerium sumunt, praecipuo castitatis fulgore ante decorandi sunt, quia si per incontinentiam defluunt, continentes alios facere nequaquam possunt, et ad tantae lucis bonum provocare non praevalent, qui ejus radios in propriae conversationis fulgore non habent. Bene ergo dicitur: Recensuit eos quasi agnos, ( S1, 15, 4) quia pudicos valde esse eos oportet, qui fornicationis effugare spiritum per accepti ordinis potestatem debent. Unde in Evangelio eis Dominus dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris ( Lc, 12, 35), ut verbum praedicationis subditi audiant, sed eos ad bonum castitatis, quod audiunt, exempla lucidissimae conversationis trahant. Unde bene perfecto numero designantur, cum subditur: Ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. ( S1, 15, 4)
  • Liber 6, Caput 2
    • Nos autem in bello Amalech fornicationis pugnam descripsimus, qui nobis omnino deleri per sacra eloquia jubetur. Merito igitur de lapsis in carnis bello doctoribus intelligi potest, hoc quod Dominus queritur, dicens: Poenitet me, quod constituerim regem Saul: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. ( S1, 15, 11) Verbum quippe ejus praeceptum praedicatoribus est: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. ( Lc, 12, 35) Qui ergo verbum in praedicatione habet, et in praecinctu castitatis non habet: loquendo, Dei esse cernitur, sed operando, Deum derelinquere probatur. Foris divina exsequitur, sed occulte, dum in carnis voluptate resolvitur, verba Domini opere non implere declaratur. Dominum quippe dereliquit, mala proponendo; verba ejus non implet, prohibita praesumendo. Bene ergo dicitur: Poenitet me, quod constituerim regem Saul. ( S1, 15, 11) Quasi dicat: Quem praeesse aliis tunc volui, modo nolo: quia quem humilem praetuli, nunc superbientem et elatum transgressorem cerno. Quod nimirum de quibuslibet lapsis non dicitur; sed de his quorum lapsus ostenditur, et poenitentia nequaquam praevidetur. Nam de justorum casu scriptum est: Septies in die cadit justus, et resurgit. ( Pr, 24, 16) Eorum certe casus quodam modo status eorum est: quia aliquando permittuntur cadere, ut semper valeant fortius stare. Permittuntur ut in malis corruant, ne summa virtutum dona per elationem perdant. Hi profecto, etsi verba Domini quandoque non implent, a Domino non recedunt: quia ad tempus relinquuntur, ut aeternaliter teneantur; et in modico desipiunt, sed post modicum resipiscunt. Dum ergo Saul non solum verba Domini opere non implesse reprehenditur, sed ipsum Dominum reliquisse, quos melius, quam lapsos, et impoenitentes significat? De quibus profecto per prophetam dicitur: Percusserunt foedus cum morte et inferno. ( Es, 28, 15) Cum morte quidem foedus percutere, est mala audacter perpetrare, et ea semper agenda promittere. Mala quippe indesinenter faciunt, sed diligendo quod faciunt, quasi a mortis amicitia se nunquam recedere pollicentur. Hi quippe in mortis foedere quanto insensibiliores fiunt, viscera matris Ecclesiae tanto acrius miserando quatiuntur. Unde bene subjungitur. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. ( S1, 15, 11)