Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 34 : Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 1
    • In cornu electae mentis intentio designatur, quae mirabiliter extollitur cum ad eum gaudendo pervenit qui super universa consistit. Unde et cornu suum non in alio aliquo exaltatum asserit, sed in Deo. Qui enim transeuntia bona diligit, hujus profecto intentio depressa, non exaltata est, quia in imo figitur ubi per desiderium locatur. Hinc est quod in Evangelio Dominus dicit: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum ( Mt, 6, 21 et Lc, 12, 34). Exaltare ergo cornu nostrum volebat Dominus, cum dicebat: Thesaurizate vobis thesauros in coelo ( Mt, 6, et ) [mauvais référencement: Mt, 6, 33]. Exaltatum cornu habebant ii quibus se Paulus conformabat, dicens: Nostra conversatio in coelis est ( Ph, 3, 20). Sed qui coelestia tantum diligit, si illam intimae dulcedinis suavitatem gustare non novit, quanquam valde exaltatus sit, ad hujus tamen exaltationis sublimitatem non pervenit. Ille ergo hac exaltatione sublimis est, qui per incrementa virtutum proficiens, sublimitatem summae contemplationis obtinuit, non solum ut perfecte coelestia diligat sed etiam ut amoris perfectione in sola omnipotentis Dei contemplatione requiescat. In Deo exaltatum cornu habet, qui interni luminis alta visione fruitur, in qua familiari quadam singularitate gloriatur. Quare non ait, In Deo nostro, sed in Deo meo. Meum namque de eo dicit quem familiariter ac singulariter diligit. Ad quam certe divinae familiaritatis dignitatem pervenerat, qui dicebat: Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te ( Ps, 117, 28). Hinc Isaias ait incredulos increpans: Nunquid parum est vobis molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ( Es, 7, 13)? Quae ergo exaltatione cornu in Deo sustollitur, Deum suum singulariter fatetur, quia summa illa infusio divinae dulcedinis exaltatam mentem, et sui susceptibilem, et valde familiarem facit. Sequitur: Dilatatum est os meum super inimicos meos. ( S1, 2, 1)