v. 1 :Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.
v. 2 :Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
v. 3 :Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
v. 4 :ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
v. 5 :Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
v. 6 :Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
v. 7 :Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
v. 8 :Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
v. 9 :Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
v. 10 :Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
v. 11 :Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
v. 12 :et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
v. 13 :Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
v. 14 :Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
v. 15 :Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
v. 16 :Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
v. 17 :Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
v. 18 :ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
v. 19 :Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
v. 20 :Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
v. 21 :Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
v. 22 :Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
v. 23 :Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
v. 24 :Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
v. 25 :Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
v. 26 :Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
v. 27 :Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
v. 28 :Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
v. 29 :Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
v. 30 :Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?
v. 31 :Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
v. 32 :haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
v. 33 :Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
v. 34 :Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.