V. 22 :
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex,
totum corpus tuum lucidum erit.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Et quia nulla est vitae parcioris sinceritas, si munditiae boni operis
simplicitas non concordat intentionis, caute expressum est: Et
itinere uno gradiebantur. Uno quippe
itinere graditur, qui virtutem quam praetendit in bono opere, in recta
servat intentione. Quo contra de unoquoque reprobo dicitur:
Vae peccatori ingredienti terram duabus viis
(
Ec, 2, 14)
. Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, cum
Dei videtur esse quod agit, sed ex omni quod religiosum foris exhibet,
intus saeculi intentionem tenet. Uno autem itinere gradi
electos suos Dominus insinuat, dicens:
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum
erit
(
Mt, 6, 22). Hinc Paulus ait:
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae
(
2Co, 1, 12)
. Hinc David:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus
(
Ps, 44, 14)
. Uno igitur itinere contra Bethsames vaccae
gradiuntur, quia electi ad aeternam patriam festinantes, bona foris
agunt, sed ex eisdem bonis operibus saeculi praemia non
requirunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)