V. 31 :
Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia
adiicientur vobis.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 28, 3)
Post mortem autem Samuelis, congregati sunt Philistiim contra Israel:
(voir:
S1, 28, 6)
consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei.
(voir:
S1, 28, 7)
Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem: statimque suscitatus
ait ad eum:
Quare inquietasti me, ut suscitarer
(
S1, 28, 15), etc. Quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno
evocaverit; an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam. De qua quaestione
beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano episcopo Mediolanensi ita scripsit:
Inquiris,
inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuel
a Saule
videretur, et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est, quod ipse Satanas
princeps
immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job
(voir:
Jb, 1, 11)
justissimum virum,
(voir:
Lc, 12, 31)
qui etiam Apostolos tentandos petiit; aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem,
quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas
loquitur,
nec propterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur, quia
et
imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad
salutem, et
cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici. Si ergo hinc propterea nulla
quaestio
est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui
potuerit.
Omnibus enim sanctis Deus creator, et sanctificator longe utique major est. Quod si
hoc movet,
quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum
receptaculis revocare, nonne magis mirandum est, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit,
et
constituit supra pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo
Samueli
factum est, ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo
fuisse
licentiam ad Dominum vivum, unde voluit assumendum, et, ubi voluit, constituendum,
quam ad
Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos
ideo non
perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et
divinitatis
id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et facta diaboli
facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus
est:
non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse,
ut non
invitus, nec dominante, atque subjugante magica potentia, sed volens, atque obtemperans
occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam, et Samuelem latebat, consentiret
spiritus
Prophetae sancti, se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur
enim
anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit, amittere videatur dignitatem
suam, cum
et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis, quod officium postulat
aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum
praesentium vel usu, vel necessitate tractatis.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis