Liber Primus Samuelis

Caput 28

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 7 : dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 115. 116. :

    Rex Saul unius Pythonissae petit aedem,

    Et rogat hanc ut ei suscitet exanimem.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 552. 553. 554. :

    Samuel obiit et Saul consuluit phitonissam

    His gestis Samuel dat morti debita, cuius

    Post obitum uexans Israel hostis adest.

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 25
    • Quaerite mihi mulierem habentem Pythonem, et vadam ad eam, et suscitabor per illam ( S1, 28, 7). Nullo accepto divinitus Saul responso, convertitur ad Pythones. Quamvis ergo Saul legatur erasisse magos et hariolos de terra: hanc tamen mulierem Hebraei matrem fuisse Abner filii Ner autumant, et propter eumdem Abner, ne perimeretur cum caeteris Pythonissis, absconsam et reservatam fuisse.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quomodo intelligendum est de Saul, quod in extremis consuluerit pythonissam ? Et legitur, quod suscitaverit ei Samuel, et dixerit ei Samuel: Cras tu et filii tui mecum eritis: ( S1, 28, 19) Si juxta litteram stare potest, ut Samuel suscitaret pythonissa. (voir: S1, 28, 7 et S1, 28, seq)
  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 28, 3) Post mortem autem Samuelis, congregati sunt Philistiim contra Israel: (voir: S1, 28, 6) consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei. (voir: S1, 28, 7) Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem: statimque suscitatus ait ad eum: Quare inquietasti me, ut suscitarer ( S1, 28, 15), etc. Quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit; an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano episcopo Mediolanensi ita scripsit: Inquiris, inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est, quod ipse Satanas princeps immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job (voir: Jb, 1, 11) justissimum virum, (voir: Lc, 12, 31) qui etiam Apostolos tentandos petiit; aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici. Si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator, et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, nonne magis mirandum est, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit supra pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samueli factum est, ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum, unde voluit assumendum, et, ubi voluit, constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus, nec dominante, atque subjugante magica potentia, sed volens, atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam, et Samuelem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti, se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit, amittere videatur dignitatem suam, cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis, quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu, vel necessitate tractatis.