V. 19 :
et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui
mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 117. 118. : Exanimem, mulier, Samuelem surgere cogis: Et Samuel: Mecum cras, Saul, inquit, eris.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quomodo intelligendum est de Saul, quod in extremis consuluerit pythonissam ? Et
legitur,
quod suscitaverit ei Samuel, et dixerit ei Samuel:
Cras tu et filii tui mecum eritis:
(
S1, 28, 19) Si juxta litteram stare potest, ut Samuel suscitaret pythonissa.
(voir:
S1, 28, 7 et
S1, 28, seq)
Liber 1, Caput 1
Jam vero, si illud movet quomodo, et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sint,
potest et
illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum
(voir:
Mt, 8, 29)
, quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus, etiam per infimos, infernosque
spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat, atque ad istam mortalitatem
pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens Deus, ut justus, ad eorum
poenam
quibus ista praedicuntur, ut malum, quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo
patiantur,
occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis
impertiat:
ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus: tantum autem audiunt, quantum
omnium
Dominus, atque moderator vel jubet, vel sinit. Unde etiam spiritus pythonicus
(voir:
Ac, 16, 17)
in Actibus Apostolorum attestatur Paulo Apostolo, et Evangelista esse conatur. Miscent
tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis, quam decipiendi
fine
praenuntiant: et forte hoc est, quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum,
(voir:
S1, 28, 19)
dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est: magno quippe intervallo, post
mortem
separari bonos a malis in Evangelio legimus,
(voir:
Lc, 16, 26)
cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur,
et
illum, qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos
interjectum esse testatur: aut si propterea Samuel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad
aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque
homo fuerit,
et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum
opinor,
prudentia tua, secundum utrumque intellectum, habere exitum jam lectionem, qui non
sit contra
fidem: nisi forte profundiore, et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum,
vel
temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse, vel non posse animam
humanam,
cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam, vivorum apparere conspectibus,
etiam
corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed agnosci. Et si potest;
utrum
etiam justi anima, non quidem cogatur magicis, sed dignetur ostendi occultioribus
imperiis
summae legis obtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus
Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria
simulatio
Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit,
sive non
possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum, callida operatio decipiendis
humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus
praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae
illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis