Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 29 : Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Jam vero, si illud movet quomodo, et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sint, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum (voir: Mt, 8, 29) , quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus, etiam per infimos, infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat, atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens Deus, ut justus, ad eorum poenam quibus ista praedicuntur, ut malum, quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat: ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus: tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus, atque moderator vel jubet, vel sinit. Unde etiam spiritus pythonicus (voir: Ac, 16, 17) in Actibus Apostolorum attestatur Paulo Apostolo, et Evangelista esse conatur. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis, quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est, quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum, (voir: S1, 28, 19) dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est: magno quippe intervallo, post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, (voir: Lc, 16, 26) cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum, qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur: aut si propterea Samuel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum, habere exitum jam lectionem, qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore, et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum, vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse, vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam, vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed agnosci. Et si potest; utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum, callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.