Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 11 : Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Qui fuerunt prius repleti, nisi qui cognitionem Dei, antequam caeteri populi, habuerunt? Qui ergo repleti prius intelligendi sunt alii quam Judaei, qui in fide conditoris fere ab ipso fuerunt principio mundi eruditi? Ipsi quidem pro panibus se locaverunt. Quid enim panes hoc loco significant, nisi mysteria divinae Incarnationis? Locus autem inveniendorum panum sacra est Scriptura. Unde et panis, qui de coelo descendit, ad inveniendum se ignorantibus dicit: Scrutamini Scripturas, quia ipsae sunt quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Pro panibus ergo se locaverunt, quia omnes Scripturas acceperant, ut in eis sacramenta divinae Incarnationis invenire debuissent: sed cum panis venit, Synagoga, quae se pro pane locaverat, locum reliquit, in quo invenire panem debuit quem quaesivit. Scripturas quidem, ut dixi, ad cognoscendum Redemptorem habuit, sed qui secundum Scripturas venerat, venientem confutavit. Famelici ergo saturati sunt, quia qui crediderunt de gentibus, dum mysteria divinae Incarnationis veneranter accipiunt, coelestem cibum habent ad internae delectationis usum. Famelici quidem dicti sunt, quia ante adventum Redemptoris, infidelitatis fame projecti, spiritualis refectionis cibum nullum habuerunt. Vel certe famelici dicuntur, quia spiritualis cibi dulcedinem cum magna aviditate suscipiunt. Repleti vero, qui se pro pane locaverunt, audiant quem exspectabant: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6, 33 , Jn, 6, 41 et Jn, 6, 41, seq] . Sed quia non merebantur agnoscere, respondebant: Nonne hic est filius Joseph? quomodo dicit, quia de coelo descendi ( Lc, 4, 22)? Ipse autem, qui omnia noverat ad delectationis suae recubitum famelicos venturos prophetabat, dicens: Amen dico vobis, quia ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni projicientur in tenebras exteriores ( Mt, 8, 11 et Mt, 8, 12). Repleti ergo se locaverunt pro panibus, sed famelici saturantur, quia Synagogae filii in Scripturis sanctis pastum fidei de futura Incarnatione Redemptoris habuerunt; sed nunc, projectis illis, dum gentiles in eum veraciter credunt, divinitatis et humanitatis ejus sacramenta in delectationis intimae refectione suscipiunt.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 12
    • Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabath. Cumque dimicasset, cepit eam et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum, ( S2, 12, 29 et S2, 12, 30) etc. In Paralipomenon libro ita habetur: Tulit, inquit, David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque diadema inde. ( Ch1, 20) Melchom quippe non est nomen proprium regis, sed idolum fuit: et interpretatur rex eorum. Cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse diciturDavid secundum legem, fecisse sibi diadema quod hic positum super caput ejus dicitur: Sed et praedam civitatis asportavit multam valde. Populum quoque ejus adducens servavit, et circumegit super eos ferrata carpenta. Divisitque cultris et transduxit in typo laterum. ( S2, 12, 30 et S2, 12, 31) Id est serravit ferratis carpentis corpora hominum, et divisit cultris ferreis,sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. VIctoria autem haecDavid in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quidsignificat nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contrahostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum, contra mundi potentes, scutumfidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem Christum solummodo defertur: quiaipsi omnis potestas, et potentia regni ascribitur. « Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et velle et perficere,et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu. » Coronam ergo regis populi hostilisDavid de capite tulit, et sibi diadema inde formavit, cum Redemptor noster excontraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona David intelligitur, quam conventus populi catholici? quaecaput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit et digneconversans decenter coronat? omnis enim sanctorum labor, et certamen atque victoria,ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est cui omne genu flectitur, coelestium et terrestrium, atque infernorum: et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. ( Ph, 2) Rabath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, cujusmeminit etJeremias propheta (voir: Jr, 49) , interpretatur ergo Rabath multi: et Salvator in Evangelio dicit: Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. ( Mt, 8, 11) [mauvais référencement: Mc, 9] Verum juxta historiam hinc Verba dierum ita narrant: Manubias quoque urbis plurimas tulit: populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire: ita ut dissecarentur et contererentur. ( Ch1, 20) Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populoin Jerusalem. Idcirco ista subnectere curavi, ut historiam lucidius propalarem.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 12
    • Sed et praedam civitatis asportavit multam valde. Populumque ejus, adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta; divisitque cultris, et transduxit in typo laterum. Sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon, ( S2, 12, 30 et S2, 12, 31) etc. Hinc Verba Dierum ita narrant: Manubias quoque urbis plurimas tulit. Populum autem qui erat in ea, eduxit; et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon; et reversus est cum omni populo in Jerusalem. ( Ch1, 20) Serravit enim eos ferratis carpentis, et divisit cultris, sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quid significat, nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum contra mundi potentes scutum fidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem Christum solum modo defertur, quia ipsi omnis potestas et potentia regni ascribitur: « Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et velle et perficere (voir: Ph, 2) ; et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu (voir: 2Co, 2) . » Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et sibimet diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona veri David intelligitur, quam conventus populi catholici, quae caput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit, et digne conversans decenter coronat? Omnis enim sanctorum labor et certamen atque victoria ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est cui omne genu coelestium et terrestrium atque infernorum flectitur, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. ( Ph, 2) Rabbath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, cujus meminit et Jeremias propheta (voir: Jr, 49) . Interpretatur ergo Rabbath multi. Et Salvator in Evangelio dicit: Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum. ( Mt, 8, 11) [mauvais référencement: Mt, 8]