V. 22 :
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae
procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph?
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Qui fuerunt prius repleti, nisi qui cognitionem Dei, antequam caeteri
populi, habuerunt? Qui ergo repleti prius intelligendi sunt
alii quam Judaei, qui in fide conditoris fere ab ipso fuerunt principio
mundi eruditi? Ipsi quidem pro panibus se
locaverunt. Quid enim panes hoc loco significant, nisi
mysteria divinae Incarnationis? Locus autem inveniendorum
panum sacra est Scriptura. Unde et panis, qui de coelo
descendit, ad inveniendum se ignorantibus dicit:
Scrutamini Scripturas, quia ipsae sunt quae testimonium
perhibent de me
(
Jn, 5, 39). Pro panibus ergo se locaverunt, quia omnes Scripturas
acceperant, ut in eis sacramenta divinae Incarnationis invenire
debuissent: sed cum panis venit, Synagoga, quae se pro pane locaverat,
locum reliquit, in quo invenire panem debuit quem quaesivit.
Scripturas quidem, ut dixi, ad cognoscendum Redemptorem habuit, sed qui
secundum Scripturas venerat, venientem confutavit. Famelici
ergo saturati sunt, quia qui crediderunt de gentibus, dum mysteria
divinae Incarnationis veneranter accipiunt, coelestem cibum habent ad
internae delectationis usum. Famelici quidem dicti sunt, quia
ante adventum Redemptoris, infidelitatis fame projecti, spiritualis
refectionis cibum nullum habuerunt. Vel certe famelici
dicuntur, quia spiritualis cibi dulcedinem cum magna aviditate
suscipiunt. Repleti vero, qui se pro pane locaverunt, audiant
quem exspectabant:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi
(
Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6, 33 , Jn, 6, 41 et Jn, 6, 41, seq]
. Sed quia non merebantur agnoscere, respondebant:
Nonne hic est filius
Joseph? quomodo dicit, quia de coelo
descendi
(
Lc, 4, 22)? Ipse autem, qui omnia noverat ad delectationis suae
recubitum famelicos venturos prophetabat, dicens:
Amen dico vobis, quia ab Oriente et Occidente venient,
et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum,
filii autem regni projicientur in tenebras exteriores
(
Mt, 8, 11 et
Mt, 8, 12). Repleti ergo se locaverunt pro panibus, sed famelici
saturantur, quia Synagogae filii in Scripturis sanctis pastum fidei de
futura Incarnatione Redemptoris habuerunt; sed nunc, projectis illis,
dum gentiles in eum veraciter credunt, divinitatis et humanitatis ejus
sacramenta in delectationis intimae refectione suscipiunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)