Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 27 : Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 16
    • Eliseus Christum figuravit, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus ( Lc, 4, 27), quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant. Sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt: Praecepit ergo Eliseus Naaman dicens: Vade et lava te septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, et mundaberis. Et abiit et lavit, et facta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra (voir: R4, 5, 10 et R4, 5, 14) . Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et a lepra mundatus, quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est purgatus. Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figuravit, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur, quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur. Giezi autem, qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt, quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat. Eliseus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit, quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt; et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur, quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt permanentes, damnationem sibi perpetuam acquirunt. Naaman iste Syrus, qui interpretatur fidelis virtus eorum, cor populi demonstrat nationum, quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate purgatum. Qui captae consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia, quam Judaeis conservare non valentibus, gentes rapuere, salutem sperare commonitus, septies lavare jubetur, quia nimirum solum baptismi genus, quod ex Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde jure caro ejus post lavacrum velut caro pueri parvi apparuisse memoratur, sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis ( Es, 9, 5), cujus corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur, et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta permonstrata, in quo abrenuntiare Satanae fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus. Patrem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet quoque Dominici corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cujus dum aqua corpus abluitur, fide pectus imbuitur, id est populus gentium Judaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur.