Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in sacra Scriptura cognoscitur, de civitate sua recte ascendere perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt, quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum dicebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam me ipsum audietis ( Dt, 18, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium ( Gn, 49, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel ( Mi, 5, 2). Hinc Isaias ait: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel ( Es, 7, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum Judaeis dicebat: Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Hinc iterum dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies propheta Isaias statutos intuens, ait: Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua mutorum ( Es, 35, 4, Es, 35, 5 et Es, 35, 6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis discipulis, et ait: Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me ( Lc, 7, 22 et Lc, 7, 23) [mauvais référencement: Lc, 7, 19]. Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude Herodes ad interficiendum quaesivit (voir: Mt, 2, 13) ; sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare, nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret, dissuadenti Petro exprobravit, dicens: Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum ( Mt, 16, 23). Adorare namque se insinuans, ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me ( Jn, 6, 38). Hinc item dicit: Quae ei sunt placita, facio semper ( Jn, 8, 29). Immolare etiam se insinuans, ait: Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum sumendi eam ( Jn, 10, 17 et Jn, 10, 18). Et paulo ante: Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis ( Jn, 10, 11) [mauvais référencement: Jn, 11]. Immolare eum Paulus intuens ait: Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis ( Ep, 5, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et mortem nostram moriendo superaret.
  • Liber 1, Caput 3
    • Qui fuerunt prius repleti, nisi qui cognitionem Dei, antequam caeteri populi, habuerunt? Qui ergo repleti prius intelligendi sunt alii quam Judaei, qui in fide conditoris fere ab ipso fuerunt principio mundi eruditi? Ipsi quidem pro panibus se locaverunt. Quid enim panes hoc loco significant, nisi mysteria divinae Incarnationis? Locus autem inveniendorum panum sacra est Scriptura. Unde et panis, qui de coelo descendit, ad inveniendum se ignorantibus dicit: Scrutamini Scripturas, quia ipsae sunt quae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39). Pro panibus ergo se locaverunt, quia omnes Scripturas acceperant, ut in eis sacramenta divinae Incarnationis invenire debuissent: sed cum panis venit, Synagoga, quae se pro pane locaverat, locum reliquit, in quo invenire panem debuit quem quaesivit. Scripturas quidem, ut dixi, ad cognoscendum Redemptorem habuit, sed qui secundum Scripturas venerat, venientem confutavit. Famelici ergo saturati sunt, quia qui crediderunt de gentibus, dum mysteria divinae Incarnationis veneranter accipiunt, coelestem cibum habent ad internae delectationis usum. Famelici quidem dicti sunt, quia ante adventum Redemptoris, infidelitatis fame projecti, spiritualis refectionis cibum nullum habuerunt. Vel certe famelici dicuntur, quia spiritualis cibi dulcedinem cum magna aviditate suscipiunt. Repleti vero, qui se pro pane locaverunt, audiant quem exspectabant: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6, 33 , Jn, 6, 41 et Jn, 6, 41, seq] . Sed quia non merebantur agnoscere, respondebant: Nonne hic est filius Joseph? quomodo dicit, quia de coelo descendi ( Lc, 4, 22)? Ipse autem, qui omnia noverat ad delectationis suae recubitum famelicos venturos prophetabat, dicens: Amen dico vobis, quia ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni projicientur in tenebras exteriores ( Mt, 8, 11 et Mt, 8, 12). Repleti ergo se locaverunt pro panibus, sed famelici saturantur, quia Synagogae filii in Scripturis sanctis pastum fidei de futura Incarnatione Redemptoris habuerunt; sed nunc, projectis illis, dum gentiles in eum veraciter credunt, divinitatis et humanitatis ejus sacramenta in delectationis intimae refectione suscipiunt.
  • Liber 2, Caput 2
    • Quare enim non dicit judex, nisi qui instanter discutit. Et qui calce repulisse victimam Dei et munera reprehenditur, ei injuriam sine consilio rationis fecisse judicatur. Notandum vero est quia plurali numero dicit: Quare calce abjecistis victimam meam, ut non tantum ad Heli, sed ad filios quod dicitur pertinere videatur. Fera quippe animalia solent sibi adhaerentia calce repellere. Quae enim fidelibus victimae aliae fuerunt, quam Redemptoris sui laudibus insistere, Christum Jesum pro salute mundi in mortem occubuisse praedicare, et resurgendo humani generis vitam reparasse? Et quae alia eorum munera erant, nisi pro tantis sibi collatis beneficiis gratiarum actiones omnipotenti Deo incessanter offerre? Quae profecto Heli filii calce repulerunt, quia in repulsione novae praedicationis, non consilium rationis per sacra eloquia secuti sunt, sed impetum feritatis. Ab irrationabili namque saevitia ad rationalis consilii intentionem eos Veritas revocare cupiebat, dicens: Scrutamini Scripturas, quia vos in ipsis putatis vitam aeternam habere; et illae testimonium perhibent de me ( Jn, 5, 39) . Unde et hic quoque dicitur: Quae praecepi ut offerentur in templo. In lege namque, psalmis, et prophetis scriptum de passione, resurrectione Domini, et universalis Ecclesiae statu fuerat. Calce ergo Synagogae praepositi victimam et munera Domini in templo Domini offerri jussa repulerunt, quia profecto praedicationem sanctae Ecclesiae, non Scripturae sanctae auctoritate discutere, sed solo feritatis suae impetu reprobare atque abjicere conati sunt. Nam si praecepta Dei in sacro eloquio illuminata mente consulerent, sanctos praedicatores, quos ferociter abjecere, quasi ad se missos divinitus recepissent. Sed qui Heli filios, id est veteres doctores minoris ordinis, de irrationabili feritate reprehendit, ipsum etiam patrem de negligentia arguit, dicens: Honorasti filios tuos magis quam me ( S1, 2, 29).