V. 11 :
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra
exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum
munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia
salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in
humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in
sacra Scriptura cognoscitur, de civitate sua recte ascendere
perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in
sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad
cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt,
quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non
ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum
dicebat:
Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam
me ipsum audietis
(
Dt, 18, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec
veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio
gentium
(
Gn, 49, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas:
Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in
principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum
Israel
(
Mi, 5, 2). Hinc Isaias ait:
Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur
nomen ejus Emmanuel
(
Es, 7, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum
promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum
intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum
Judaeis dicebat:
Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere
vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me
(
Jn, 5, 39). Hinc iterum dicit:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim
ille scripsit
(
Jn, 5, 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum
insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo
monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in
adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies
propheta Isaias statutos intuens, ait:
Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite
timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis;
Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc
aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc
saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua
mutorum
(
Es, 35, 4,
Es, 35, 5 et
Es, 35, 6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris
agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus
namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis
discipulis, et ait:
Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et
beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me
(
Lc, 7, 22 et
Lc, 7, 23) [mauvais référencement: Lc, 7, 19]. Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum
suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum
miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret
et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos
vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum
electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam
praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis
vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam
tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque
enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non
impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude
Herodes ad interficiendum quaesivit
(voir:
Mt, 2, 13)
; sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non
adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare,
nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori
contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo
adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret,
dissuadenti Petro exprobravit, dicens:
Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae
hominum
(
Mt, 16, 23). Adorare namque se insinuans, ait:
Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit
me
(
Jn, 6, 38). Hinc item dicit:
Quae ei sunt placita, facio semper
(
Jn, 8, 29). Immolare etiam se insinuans, ait:
Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam
meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego
pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam,
et iterum sumendi eam
(
Jn, 10, 17 et
Jn, 10, 18). Et paulo ante:
Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus
meis
(
Jn, 10, 11) [mauvais référencement: Jn, 11]. Immolare eum Paulus intuens ait:
Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in
odorem suavitatis
(
Ep, 5, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc
se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et
mortem nostram moriendo superaret.
Commentaires
Gregorius I (540-604)