Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit
domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter
nebulam.
Impleverat enim gloria Domini domum Domini,
(
R3, 8, 10 et
R3, 8, 11) et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant
sacerdotes stare etministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum
pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare
despiciunt, debitum fideisuae ministerium per erroris nebulam perdiderunt.
Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritisnon
agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini
implevit, et sacerdotes propter nebulamministrare non poterant, quia dum in Testamento
Veteri sensus mysticos litteraevelamine coopertos, inter obscuras allegoriarum
caligines investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium,propter nebulam
perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus
protulit, cum de se etiamaperta narravit. Quid est enim apertius quam
Ego et Pater unum sumus?
(
Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Quid apertius quam
Ante Abraham ego sum?
(
Jn, 8, 58) [mauvais référencement: Jn, 8] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum
solisradium nebula interjacens abscondebat.
Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel.
(
R3, 8, 63) Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavitrex
Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratiasanctificavit,
diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum,
quando unusquisque fidelium, secundum sibidonum collatum a Deo, verbopraedicationis
et
virtutum operibus proximos suosquoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere,
satagit.
Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos.
(
1Co, 3) Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non
aequaliterperficiunt, quia de Christo Joannes ait:
De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
(
Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1] Hinc Paulus dicit:
Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum
dat, Deus.
(
1Co, 3) Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter
exponitdicens:
Qui plantat autem et rigat unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Deienim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio
estis,
(
1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus
inhabitando: nos autemdigni habitationis ejus conservando.
Sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 8
Factum est autem, cum exissent sacerdotes de sanctuario,
nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes
stare et ministrare propter nebulam. Impleverat
enim gloria Domini domum Domini,
(
Greg, sl) etc. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant
sacerdotes stare et ministrare propter nebulam, haec sententia superbos
Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi
sacramenta instigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per
erroris nebulam perdiderunt; ita eorum mentes infidelitatis caligo
replevit, ut exigentibus propriis meritis non agnoscant cultum
credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est, domum Domini
impLevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia
dum in Testamento Veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos
inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum
fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et
tunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam
aperta narravit. Quid est enim apertius quam:
Ego et Pater unum sumus?
(
Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi
emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)