Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 58 : Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Potest etiam hoc sine aliqua subauditione intelligi. Cum ergo dicit: Nec est alius extra te ( S1, 2, 2), quid aliud in Redemptore quam divinae essentiae incommutabilitas designatur? Unde et Judaeis blasphemantibus dicit.: Antequam Abraham fieret ego sum ( Jn, 8, 58). Idipsum in Genesi Moysi insinuans, ait: Ego sum qui sum ( Ex, 3, 14). Deo enim unigenito esse est dissimiliter nunquam esse. Qui certe status tanto longe est a cunctis mortalibus, quanto clarius cognoscitur quia momentis singulis per multa variantur. Potest hoc et ad justitiae statum pertinere, quia electorum esse est in Deo per justitiam manere. Et quia unigenitus Dei Deus est, extra eum non est aliquis, quia nemo electorum nisi in ipso est. Quod si refertur ad divinitatem ejus, ut nequaquam intellectum humanitatis ejus evacuet, quia justus esse non potest qui fidem non habet divinae Incarnationis; Judaei ergo per haec singula verba feriuntur, qui, dum Redemptorem contemnunt, Antichristum exspectant, qui Deus non esse liquido comprobatur. Unde et per beatum Job dicitur: Habitent in tabernaculo ejus socii ejus qui non est ( Jb, 18, 15). Tabernaculum Antichristi est amor perfidiae, quo fidei contradicit Redemptoris. In quo nimirum tabernaculo Judaei nunc permanent, quia dum perfidiae suae situm amanter inhabitant, contra Redemptorem pugnant. Qui etiam ejus qui non est socii esse referuntur, quia in proposito suo diabolum adjuvant, qui, dum a summae illius essentiae amore corruit, verum esse protinus amisit. Cui nimirum non esse est ab summam illam beatam essentiam per amoris participationem reverti non posse. Et quia Judaeorum populus, non solum arduam patrum veterum conversationem, sed etiam miraculorum ostensionem ad augmentum elationis habuit, subditur: Et non est fortis sicut Deus noster. ( S1, 2, 2)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini, ( R3, 8, 10 et R3, 8, 11) et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare etministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fideisuae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritisnon agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulamministrare non poterant, quia dum in Testamento Veteri sensus mysticos litteraevelamine coopertos, inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium,propter nebulam perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus protulit, cum de se etiamaperta narravit. Quid est enim apertius quam Ego et Pater unum sumus? ( Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Quid apertius quam Ante Abraham ego sum? ( Jn, 8, 58) [mauvais référencement: Jn, 8] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solisradium nebula interjacens abscondebat. Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel. ( R3, 8, 63) Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavitrex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratiasanctificavit, diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium, secundum sibidonum collatum a Deo, verbopraedicationis et virtutum operibus proximos suosquoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere, satagit. Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non aequaliterperficiunt, quia de Christo Joannes ait: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. ( Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1] Hinc Paulus dicit: Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. ( 1Co, 3) Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponitdicens: Qui plantat autem et rigat unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Deienim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis, ( 1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus inhabitando: nos autemdigni habitationis ejus conservando. Sequitur: