V. 28 :
Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis
quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem secundum cor meum.
(
S1, 2, 35) Quod ait Propheta ad Heli loquens ex persona Dei,
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam
faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis
diebus;
(
S1, 2, 35) sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice,debet intelligi. Quia nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit in sacerdotium, nonde stirpeAaron sed de alia Levi familia electus: fuit
enim filius Elcana, filii Jeroham, filiiEliu, filii Thau, filii Suph, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Taath, filii Aser, filii Asaph, filii
Core, filii Isaar, filii Caath,filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant;
ita
Mediator Dei et hominum, utesset nobis pontifex non de Levi, sed de alia utique tribu,
id est Juda, carnemsumpsit. Aliamque legaliter hostiam ipsam suam carnem
obtulit Patri pro nobis. Aliosque de genere Aaron pontificatus sui reliquit
haeredes filios, videlicetgratiae Novi Testamenti: non tantum ex Judaeis, sed de
universa gentium nationecollectos. Quod vere quasi humano more loquens Deus
dicit: Qui juxta cor meum et animam meamfaciet, de Samuele quidem recte
potestintelligi quod in omnibus ejus voluntati sicuthomo Dei, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore potest etiam accipi altius: quia sicut Filius
unigenituspaternorum in omnibus sit conscius arcanorum, juxta quod de seipso manifeste
testatur,dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor.
(
Jn, 8, 28) [mauvais référencement: Jn, 6] Et:
Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei,
facio semper.
(
Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et
gloriamspei usque in finem, firmam retineamus. Et haec domus ambulabit
coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,cunctis diebus, quia nimirum usque
ad finem saeculi, suorum augmentatione membrorumEcclesia sanctaproficere nunquam
cessabit: alioquin quomodo de Samuele potest accipi,quod aedificata sit ei domus
fidelis quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuelecunctis incederet diebus; cum
legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viisejus post avaritiam
declinaverunt et perverterint judicium, nisi forte domus ejus hocloco plebem
Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit? De
qua
scriptum est:
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalin et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui omnia quae in corde
meo et quae in anima mea faciat, et aedificabo ei domum
fidelem
(
S1, 2, 35). Ipsa aeterna et superna est Jerusalem. « Et
transibit, inquit, coram « Christo meo omnibus diebus. » « Transibit, »
dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: « Dixi,
domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. » Quod
autem ait, « cum Christo meo transibit, » de ipsa domo utique
intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus ipse Mediator
atque Salvator. Domus ejus coram illo transibit.
Potest et « transibit » intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas.
Quod ait Deus: « Qui omnia, quae in corde meo et quae in
anima mea faciat, « non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor
animae, sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et
pes et alia corporis membra. De Samuele quidem recte potest
accipi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore, quod, sicut Filius unigenitus,
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor, et qui me misit mecum est, non reliquit me solum, quia
ego quae placita sunt ei facio semper.
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater.
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus.
(
He, 3) Alioquin, quomodo de Samuele potest accipi quod aedificata sit ei
domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele, cunctis
diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de
viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? nisi
forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quia cunctis
diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de quo scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum;
(
S1, 7, 2) et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et
servierunt Domino soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 1
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum
(
S1, 2, 35), etc.
Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam
meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo
meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit
in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus:
Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii
Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir,
filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii
Israel
(
Ch1, 6, 19,
Ch1, 6, 20,
Ch1, 6, 21,
Ch1, 6, 22 et
Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis
pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem
sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri
pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes,
filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione
collectos.
Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati
sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius
unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur, dicens:
Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor.
Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego
quae placita sunt ei, facio semper
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si
fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus.
Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,
cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione
membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit.
Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus
incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus
post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus
Domino servierit.
De qua scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2). Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli
(
S1, 7, 4). Quod vero subditur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut
oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi
perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non
tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et
cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel
salvus fiet
(
Rm, 25,
Rm, 11, 25 et
Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2]
Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse
dicitur in domo.
Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti
Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem
quidem verbo, sed virtute praecipuam.
Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae
spiritualis auro saepe designari.
Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium
victimarum, dicatque:
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
(
S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9).
Quod autem addit:
Ut comedam buccellam panis
(
S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos
ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 51).
Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris
Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad
comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium
Christianorum.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 4
Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram
gessithuic succedendo Samuel.
De sacerdote fideli.
Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram
gessithuic succedendo Samuel.
Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero
sacerdotedicuntur:
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et
animam meam faciat
(
S1, 2, 35).
Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero
pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia
electus.
Fuit
enim, ut jam supra meminimus,
filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii
Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii
Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore,
filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel
(
Ch1, 6, 19,
Ch1, 6, 20,
Ch1, 6, 21,
Ch1, 6, 22 et
Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant.
Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed
dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam
legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios
quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet
gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos.
Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus
voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut
Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum,
juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater,
haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me
solum, quia quae placita sunt ei, facio semper
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29).
In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in
anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum
sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur,
sicut manus, pes, etalia corporis membra.
Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad
imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur
Deo,
Sub umbra alarum tuarum protege me
(
Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis,
sed translatis rerum vocabulis istadici.
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo
meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait:
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus
(
He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo
pontifice.
Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de
domo Aaron:
Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30).
Quod autem ait:
Coram Christo meo ambulabit
(
S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui
est Christus mediator atquesalvator.
Domus ergo ejus coram illo ambulabit.
Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista
mortalitas.
Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus
fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus
incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis
ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte
domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus
sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2); et paulo post:
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli
(
S1, 7, 4).
Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua,
veniat, ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo
usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam
nunc usque non desunt.
Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui
supererit domus tuae, decidet in gladio virorum.
Quomodo ergo hic vere dici potuit:
Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro
eo
(
S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi
quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius
totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius
prophetadixit, Reliquiae salvae fient
(voir:
Es, 10, 22)
; unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt
(
Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum
est,
Qui remanserit in domo tua
(
S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa
gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen
credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus
adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae
fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet,
Psalmistatestante ubi canitur,
Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum,
probatum terrae purgatum
(
Ps, 11, 7).
Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem
sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem
corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est
mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus
Petrus,
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9).
In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est,
de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro
mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem
Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Sub figura Samuelis, de Domino Salvatore summo videlicet, ac vero pontifice debet
intelligi:
qui nimirum, sicut Samuel, defuncto Heli, successit in sacerdotium, non de stirpe
Aaron, sed
de alia Levi familia electus. Fuit enim (ut jam supra meminimus) filius Helchana,
filii
Hieroboam, filii Helihel, filii Thau, filii Sut, filii Helchana, filii Johel, filii
Azariae,
filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar,
filii
Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Ita mediator Dei, et hominum,
ut
esset nobis Pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est Juda, carnis originem
sumpsit: aliam, quam legalem hostiam, id est ipsam carnem suam obtulit patri pro nobis:
alios,
quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae
Novi
Testamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero, quasi humano more loquens,
Deus
dicit :
qui juxta cor meum, et animam meam faciat,
(
S1, 2, 35) de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo
Deo
paruerit, sed rectius accipitur de Domino, ac Salvatore, quod sicut Filius unigenitus
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum: juxta quod de se ipse manifeste testatur,
dicens
:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec loquor. Et qui me misit,
mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper.
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis