V. 12 :
Iterum ergo locutus est eis Iesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui
sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Samuel quippe puer a Domino vocatur quoties humilibus subjectis divini
consilii arcana revelantur, et humilitatis suae merito lumen
contemplationis acquirunt, quod superbiae suae retributione elati
praedicatores perdunt. Sed notandum quia id quadam die factum
ostenditur, qua videlicet Heli et in loco suo jacere, et videre non
posse perhibetur. In die namque vocatur, qui pro sua et
aliorum salute ad supernae sapientiae scienda secreta
sustollitur. Quo contra et Salomon sapientiam in nocte
percepit, ut caligo temporis indicaret quia eamdem sapientiam non
perseveratus acciperet
(voir:
R3, 3, 5 et
R3, 3, 12)
. Quod intelligi et aliter potest, quia
videlicet Heli caligo memoratur. Positione itaque diei, ejus
ostenditur magnitudo caecitatis, quia profecto magnas tenebras habuit,
qui in die non vidit. Nunc quoque si ad Ecclesiae statum
respicimus, generalis gratia luminis est. Venit namque qui
verae claritatis radios spargens, diceret:
Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in
tenebris
(
Jn, 8, 12)
. Et quia interni splendoris ejus gloria ineffabilis
est, non dicitur de die isto, vel illo, sed die quadam: cujus profecto
diei claritas non est; claritatis vero [ Nonne
melius, claritas est. Claritatis vero,
etc.] magnitudo incognita. Magnas ergo tenebras
Pastor sustinet, si is qui Ecclesiae oculus esse per officium noscitur
in gratia tantae lucis visionem non habet. Quare et ejusdem
oculi tenebras per semetipsam veritas magnas ostendit, dicens:
Ipsae tenebrae quantae erunt
(
Mt, 6, 23)? Sed jam unde sibi tanta caligo oriatur
insinuat, quia dicit: Jacebat in loco
suo. Locus namque praedicatoris standi, non
jacendi, officium habet. Unde et de seipso Dominus formam
ejusdem praedicatoribus praebet, dicens:
Ego autem in medio vestri sum, sicut qui
ministrat
(
Lc, 22, 27). Stare enim in medio fratrum est per
laboriosam conversationem se in exemplum minoribus praebere.
Stare itaque ad laborem operis pertinet, et ad pugnae
necessitatem. Unde et agonotheta spiritualis certaminis
praecipit, dicens:
State ergo succincti lumbos in veritate
(
Ep, 6, 14)
. Et quia jacere quiescentis est, in loco praelii et
laboris quietis teporem sequi reprehenditur, qui in loco jacere
memoratur. Stare etiam justi est. Unde et Paulus
dicit:
Fide enim statis
(
2Co, 1, 23). Jacere ergo etiam ad remissioris vitae
negligentiam pertinet. Tunc itaque Heli jacet in loco suo,
cum per lapsum pravitatis reprobus praedicator requiescit in sede
justi. Jacentis ergo in loco suo oculi caligant, quia summa
videre nequeunt, qui in arce pastoralis culminis non exsequuntur
virtutis opera, sed remissioris vitae blanditiis immerguntur.
Qui profecto lucerna Dei jam non veritate laudis, sed per improperium
appellatur derisionis. Nam qui lucernae Dei appellatione
fungitur, et videre non posse perhibetur, deridetur potius tanto nomine
quo censetur. Nam in vera justi laude dicitur:
Ipse erat lucerna ardens et lucens
(
Jn, 5, 35). Nam veri luminis jubar quod amando hauserat
loquendo fundebat. Praedicator etiam carnalis dicitur lucerna
per officium, caeca per intentionem, quia dignitate fungitur praebendi
luminis, sed mentem figit in tenebris vanitatis.
Commentaires
Gregorius I (540-604)