V. 47 :
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo
non estis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 1
Audire loquentem Deum praecepta ejus operibus adimplere est.
Quod contra in Evangelio reprobis per semetipsam Veritas dicit:
Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non
auditis, quia ex Deo non estis
(
Jn, 8, 47)
. Sed audienti quod insinuare appetit subdit; namque
sequitur:
Et ait Dominus ad Samuelem: Ecce facio verbum in Israel,
quod quicunque audierit tinnient ambae aures ejus
(
S1, 3, 11). Et idem verbum aperiens, ait:
Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus
usque in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat
indigne agere filios suos, et non corripuit
eos. Idcirco juravi domui Heli quod non
expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus in
aeternum
(
S1, 3, 13 et
S1, 3, 14).
Commentaires
Gregorius I (540-604)