Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 11 : et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 19. 20. :

    Adveniens Dominus Samuelem quarto vocatum

    Edocet hoc quod Heli praevidet ipse malum.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 140. 141. :

    Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus

    Indicat eiusdem dampna doloris Heli.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Et notandum quia quiescentem puerum, nesciente Heli, Dominus excitat, sed tamen excitato, nisi eodem Heli praecipiente, vocationis suae causam nequaquam manifestat, quia electos subditos occulta inspiratione ad supernae patriae desiderium erigit, sed per quietem vocare eos ad eam quam diligunt patriam sine majorum licentia non permittit. Quia ergo quoties vocatur puer, toties ire ad magistrum sinitur, quid est aliud, nisi quia ipsa divinitus inspirata subjectorum desideria majorum judicio submittuntur? Opus namque subjecti divinitus inspiratum tunc Deo gratum esse cognoscitur, si majoris imperio aut permissione peragatur. Quater ergo vocatur puer a Domino, quater somni quies praecipitur a magistro, quia ad temperamentum operis, silentium oris, abjectionem internae sollicitudinis, cessationem ministerii, pro amore secretioris vitae per divinam inspirationem succendimur, et tamen amoris nostri desideria adimplere sine majorum nostrorum permissione prohibemur. Vocat itaque Dominus, et vocationis causam tacet, ut permittente magistro semetipsum vocato subjecto insinuet. Nam qui non jusso audire postquam vocavit siluit, ubi doctor homo praecepit, vocans Deus vocationis causam indicavit. Sequitur enim: Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. Et venit Dominus, et stetit; et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Et ait Dominus ad eum ( S1, 3, 9, S1, 3, 10 et S1, 3, 11).
  • Liber 2, Caput 4
    • Etiam, auctore Deo, cum Domino dicimus loquere, ipso donante dicimus, sed tamen quo affectu id ei perfectiores electi dicant dicere non valemus, quia quod desiderii est ineffabilis non exprimitur locutione rationis. Quem profecto affectum bene Petrus insinuat, qui cum transformato Domino in monte assisteret, refulgentemque faciem ejus sicut sol cerneret, et ad instar nivis albentia vestimenta ejus conspexisset, ait: Bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Heliae unum ( Mt, 17, 4 et Lc, 9, 33) . Qui enim dicit: Bonum est nos hic esse, si posset, ab illa visione tantae gloriae nunquam deponi voluisset. Dum enim dicit Petrus, Domine, bonum est nos hic esse, et Samuel dicit: Loquere, Domine, quia audit servus tuus, voces quidem diversae sunt, affectiones aequales. Hoc enim significat Petrus in monte, transfigurato Domino, quod Samuel a veniente, a stante, et stante Domino secundo vocatur. Sed etsi quasi nesciens Petrus quid diceret ab evangelista reprehenditur, huic tamen sensui contrarium non videtur. Evangelista quippe non affectum Petri, sed rationem reprehendit, quia cum Domino assumptus in gloria seorsum, sic esse semper cupiebat, et pro redemptione communi eum ad ignominiam crucis descendere nolebat. Nesciebat ergo quid diceret, sed ardenter quod videbat amabat, quia profecto tantum bonum videbat, quod sic non amari nullatenus poterat. Unde etsi juste Petrus reprehenditur, ei tamen rationabiliter indulgetur, quia amore tantae Majestatis per fruitionem vincebatur. Verumtamen cum de dicendi ignorantia Petrus arguitur, ejusdem ignorantiae causa memoratur. Nam subdens evangelista, ait: Erant enim timore exterriti. Illa enim internae Majestatis ineffabilis pulchritudo electam mentem cui se delectabiliter ostendit aliquando mirabili pavore concutit, ne de visionis magnitudine ad elationem prosiliat, si eam quam blanda contemplatio ad tam summa evehit provector suus spiritus timoris moderamine non refrenat. In una quidem et eadem revelatae gloriae visione, et bonitas Redemptoris aspicitur ineffabiliter blandiens, et aequitas illius ineffabiliter terrens, ut quo videntis animus de respectu Dei bonitate dulcius pascitur, consideratione aequitatis territus caveat, ne inaniter satietur. Unde et Samuel, cum ad divinae locutionis familiaritatem sustollitur, ei non laeta de electorum profectu, sed de magnorum defectu terribilia nuntiantur. Nam subditur: Et ait Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicunque audierit, tinnient ambae aures ejus ( S1, 3, 11).
  • Liber 3, Caput 1
    • Audire loquentem Deum praecepta ejus operibus adimplere est. Quod contra in Evangelio reprobis per semetipsam Veritas dicit: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ( Jn, 8, 47) . Sed audienti quod insinuare appetit subdit; namque sequitur: Et ait Dominus ad Samuelem: Ecce facio verbum in Israel, quod quicunque audierit tinnient ambae aures ejus ( S1, 3, 11). Et idem verbum aperiens, ait: Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus usque in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos. Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus in aeternum ( S1, 3, 13 et S1, 3, 14).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 3
    • Dixitque Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicunque audierit, tinient ambae aures ejus. ( S1, 3, 11) Hoc in loco comminatio Dei est super Heli, et super domum ejus: eo quod inpeccato filiorum Heli arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent,et domus Heli sacerdotio domus Domini privaretur; et ob id factum, audientium aurestinnirent stupore vehementi.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 3
    • Dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicunque audierit, tinnient ambae aures ejus ( S1, 3, 11), et caetera. Hoc in loco comminatio Dei est super Heli, et super domum ejus, eo quod in peccato filiorum Heli arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent, et domus Heli sacerdotio domus Domini privaretur, et ob id factum audientium aures tinnirent stupore vehementi.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 3
    • Dixit Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus ( S1, 3, 11). Hoc in loco comminatio Domini est super Eli, et super domum ejus: eo quod in peccato filiorum Eli, Arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent, et domus Eli sacerdotio domus Domini privaretur: et ob id factum, audientium aures tinnirent stupore vehementi.