V. 4 :
Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse:
si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
Statutis quidem diebus ascendit, quia in splendoribus aerternae
visionis paulatim proficit. Quid enim sunt illae
manifestationes interni luminis, nisi dies electae mentis? et
statuti namque dies sunt, quia in profectu spiritalis vitae positis
divina ordinatione disponuntur; statuti etiam dies sunt, quia in eorum
claritate non possumus admitti cum volumus, sed cum divina dignatione
sublevamur. Aliquando namque nos in contemplatione internae
lucis excipit, quandoque labi usque ad praeferendas humanitatis tenebras
relinquit. Quasi enim statutis diebus elevat, quibus
amoenitatem internae lucis non jugiter aperit, sed per tempora suae
dispositionis ostendit. Dies ergo nostri sunt, quia in magnis
splendoribus excipimur, cum internae gloriae nobis pulchritudo
revelatur. Statuti vero dies idcirco nominantur, quia ut
intima luce fruamur, non est nostri conaminis, sed divinae
dignationis. Saepe namque diuturno silentio, instantibus
supplicationibus, crebris gemitibus, illam nobis internae lucis gloriam
aperiri flagitamus, et in ejus amoenitate recipi non meremur.
Saepe nil tale pro ejus desiderio agimus, sed subito nos divina gratia
praevenit, ab imo nostrae infirmitatis erigit, in superna rapit,
insperantibusque nobis gloriam suae lucis ostendit. Diebus
ergo statutis ascendimus, quia in contemplationem coelestium sublimari
non possumus nostro conamine, sed divina dispositione.
Ascensus quoque dies sunt, quia quando illa sublimi luce non fruimur, in
imo sumus; et cum in illius alta visione assumimur, quam in imo
jacuissemus ante assumptionis nostrae horam, cognoscimus.
Displicemus nos tunc nobis, in quo fuimus, placemus autem in quo sumus,
quia absorpta jam mens amore coelestium, dum laetatur luce, qua fruitur,
cuncta terrena horrore nimio dedignatur. Unde et beatus
Petrus, dum in montem assumitur, dum nube lucida obumbratur, dum ei
transfigurati gloria Salvatoris ostenditur, dicit:
Bonum est nos hic esse, Domine
(
Mt, 17, 4). Nam quia jam Dei omnipotentis munere meretur
interesse sublimibus, incomparabile illic bonum ineffabiliter diligit,
ex cujus pulchritudine cuncta quae transeunt velut foeda
reprehendit.
Liber 2, Caput 4
Etiam, auctore Deo, cum Domino dicimus loquere,
ipso donante dicimus, sed tamen quo affectu id ei perfectiores electi
dicant dicere non valemus, quia quod desiderii est ineffabilis non
exprimitur locutione rationis. Quem profecto affectum bene
Petrus insinuat, qui cum transformato Domino in monte assisteret,
refulgentemque faciem ejus sicut sol cerneret, et ad instar nivis
albentia vestimenta ejus conspexisset, ait:
Bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria
tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Heliae unum
(
Mt, 17, 4 et
Lc, 9, 33)
. Qui enim dicit: Bonum est nos hic
esse, si posset, ab illa visione tantae gloriae
nunquam deponi voluisset. Dum enim dicit Petrus,
Domine, bonum est nos hic esse, et Samuel
dicit: Loquere, Domine, quia audit servus tuus,
voces quidem diversae sunt, affectiones aequales. Hoc enim
significat Petrus in monte, transfigurato Domino, quod Samuel a
veniente, a stante, et stante Domino secundo vocatur. Sed
etsi quasi nesciens Petrus quid diceret ab evangelista reprehenditur,
huic tamen sensui contrarium non videtur. Evangelista quippe
non affectum Petri, sed rationem reprehendit, quia cum Domino assumptus
in gloria seorsum, sic esse semper cupiebat, et pro redemptione communi
eum ad ignominiam crucis descendere nolebat. Nesciebat ergo
quid diceret, sed ardenter quod videbat amabat, quia profecto tantum
bonum videbat, quod sic non amari nullatenus poterat. Unde
etsi juste Petrus reprehenditur, ei tamen rationabiliter indulgetur,
quia amore tantae Majestatis per fruitionem vincebatur.
Verumtamen cum de dicendi ignorantia Petrus arguitur, ejusdem
ignorantiae causa memoratur. Nam subdens evangelista, ait:
Erant enim timore exterriti. Illa
enim internae Majestatis ineffabilis pulchritudo electam mentem cui se
delectabiliter ostendit aliquando mirabili pavore concutit, ne de
visionis magnitudine ad elationem prosiliat, si eam quam blanda
contemplatio ad tam summa evehit provector suus spiritus timoris
moderamine non refrenat. In una quidem et eadem revelatae
gloriae visione, et bonitas Redemptoris aspicitur ineffabiliter
blandiens, et aequitas illius ineffabiliter terrens, ut quo videntis
animus de respectu Dei bonitate dulcius pascitur, consideratione
aequitatis territus caveat, ne inaniter satietur. Unde et
Samuel, cum ad divinae locutionis familiaritatem sustollitur, ei non
laeta de electorum profectu, sed de magnorum defectu terribilia
nuntiantur. Nam subditur:
Et ait Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in
Israel, quod quicunque audierit, tinnient ambae aures
ejus
(
S1, 3, 11).
Commentaires
Gregorius I (540-604)