Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 11 : At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Sed Heli valde senex audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli. Audivit certe haec, quia novit. Quod autem cognovimus, intra aulas memoriae clausum tenemus. Consulta vero sacra eloquia, intra se omnem Judaeorum perfidiam scriptam foris proferunt, et velut diu servatam memoriter ostendunt. Hujus profecto auditus notitiam Amos, velut Heli ascribens, ait: Non faciet Dominus verbum super terram, quod non revelaverit servis suis prophetis ( Am, 3, 7) . Hinc Habacuc Deo unigenito confitetur, dicens: Domine, audivi auditum tuum, et timui ( Ha, 3, 2) [mauvais référencement: Ha, 3, 1, LXX] ; consideravi opera tua, et expavi; in medio duorum animalium innotesceris. Veteribus quippe Synagogae doctoribus filiorum scelera audire, praecognoscere est. Sed quid praecognoverit, exponit, quia dicit: Omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae observabant ad ostium tabernaculi. Cum mulieribus quippe Judaeis dormire est variis haeresibus pollui. Bene autem ipsae mulieres ad ostium tabernaculi observare referuntur. Quid enim est ostium tabernaculi, nisi littera legis spiritalis? Judaei autem dum sacram Scripturam juxta litteram solam intelligunt, ibi haereses statuerunt, unde ad secretum verae fidei intrare potuere. Nam sicut per ostium ad interiora tabernaculi, ita per litteram sacrae Scripturae ad spiritalem intratur cognitionem Redemptoris. Quia ergo per observantiam litterae Judaea decipitur, mulieres ad ostium, non intra tabernaculum, observare referuntur. Et quia in omnibus Scripturis Judaei Redemptori nostro contradicunt, non una mulier fuisse dicitur, sed plures. Haec quidem sibi filii Heli faciunt, quia juxta prophetae vocem: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur ( Ez, 18, 4 et Ez, 18, 20) ; sed universo Israeli ea facere dicuntur, quia dum in erroris sui nocte praelati intereunt, caliginis suae minores caecitate involvuntur. Cum mulieribus ergo filii Heli dormiunt, quia reprobi Judaei haeresum suarum admistione usque in mundi finem polluuntur. Dormiunt etiam, quia etsi gravissima sunt erroris sui nocte obruti, per Heliam tamen sunt in fine mundi ad fidem Redemptoris excitandi (voir: Mt, 17, 11) . Sequitur: Et ait ad eos: Quare facitis res hujusmodi, quas ego audio res pessimas ab omni populo ( S1, 2, 23)?