V. 16 :
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto
sum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Quidnam est quod is qui loqui timuit, domus Domini ostia reseravit,
nisi quia obedire non erubuit, qui indicare tristia expavit?
Nam superius dictum est: Samuel dormiebat in templo Domini, ubi
erat arca Dei. Puer enim, qui in templo
Domini dormisse et nunc ejusdem aperire ostia dicitur, injunctum
ministerium habuisse ostenditur, ut horis congruentibus aperiret ostia,
et obseraret. Qui ergo visionem indicare expavit, et ostia
domus Domini aperuit, reverentiam magistro dupliciter impendit,
videlicet cura ministerii, et custodia locutionis. Quam
profecto loquendi custodiam quam districte tenuisset ostenditur, si ea
quae sequuntur subtiliter attendantur. Nam repente
subinfertur:
Venit ergo Heli ad Samuelem, et dixit: Samuel fili
mi. Qui respondit: Praesto sum. Et
interrogavit eum: Quis est sermo quem locutus est
Dominus ad te: oro, ne celaveris mihi. Haec
faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me
sermonem ex omnibus quae dicta sunt tibi.
Indicavit ergo ei Samuel universos sermones, et non
abscondit ab eo
(
S1, 3, 16,
S1, 3, 17 et
S1, 3, 18).
Liber 3, Caput 1
Quaenam est alia domus Domini quam sancta Ecclesia? Et quae
sunt hujus domus ostia, nisi spirituales virtutes? Ostia
namque domus Domini Samuel aperuit quando concurrentibus ad unitatem
verae fidei praedicatorum ordo virtutum spiritalium dona
patefecit. Velut enim clausa erant domus ostia cum sanctae
Ecclesiae virtutes ignorabantur. Bene autem, cum visionem
Heli indicare Samuel timuit, domus Domini ostia aperuisse memoratur,
quia prius quam apertam Judaeae repulsionem praedicatorum ordo
indicaret, dum ad poenitentiam monuit, electis ad fidem currentibus
virtutum spiritalium occulta reseravit. Nam qui misericordiae
tempore dicere visa timuit, tempore exquirendae justitiae visionem
justitiae indicavit, dicens:
Quia indignos vos fecistis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes
(
Ac, 13, 46) [mauvais référencement: Ac, 13, 45]
. . Ex qua profecto ratione
quaestio oritur, quia videlicet visionem Samuelis prece magis et
imprecatione Heli indicatam fuisse perhibetur. Nam subditur:
Venit ergo Heli ad Samuelem, et dixit:
Samuel, fili mi. Qui respondit: Praesto
sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo quem
locutus est Dominus ad te? oro, ne celaveris
mihi. Haec faciat tibi Deus, et haec addat,
si absconderis a me sermonem ex omnibus quae dicta sunt
tibi. Indicavit igitur ei Samuel universos
sermones, et non abscondit ab eo
(
S1, 3, 16,
S1, 3, 17 et
S1, 3, 18).
Commentaires
Gregorius I (540-604)