V. 7 :
porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 15. 16. 17. : A Domino Samuel dum dormit ter vocitatus, Promptus Heli ter adest, hunc vocitare ratus: Non
voco, dixit Heli.
Petrus Riga
liber 1 , v. 140. 141. : Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus
Indicat eiusdem dampna doloris Heli.
liber 1 , v. 142. 143. : Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos
Atque propheta Dei duxque futurus erat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Vocare etenim Dei per vim majoris gratiae excitare est.
Dormientem namque Dominus vocat, quia a terrena intentione quiescentes
ad augmentum supernae cognitionis excitat. Nam dum ad ea quae
foris sunt per sollicitudinem vigilamus, interna et spiritualia non
sentimus. Repulsio itaque terrenae curae praeparatio est
nostra ad perceptionem supernae gratiae, quia in electis fit uberior
infusio divini muneris, quo mens fuerit purior per custodiam internae
meditationis. Sequitur:
Et vocavit
, inquit,
Dominus Samuelem. Qui respondens,
ait: Ecce ego, et cucurrit ad Heli, et dixit: Vocasti
enim me, qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et
dormi. Et abiit et dormivit. Et
adjecit Dominus vocare rursum Samuelem.
Consurgensque abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia
vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te,
fili, revertere et dormi. Porro Samuel non
sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo
Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit
Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad
Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me.
Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et
ait ad Samuelem: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit
te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus
tuus
(
S1, 3, 4,
S1, 3, 5,
S1, 3, 6,
S1, 3, 7,
S1, 3, 8 et
S1, 3, 9).
Liber 3, Caput 1
Ter igitur est Samuel vocatus a Domino, quia dum ordo praedicatorum
rudis adhuc Ecclesiae ad superna se studia extendit, et veritatem de
ratione consilii, et bonitatem de electione voluntatis, et verum gaudium
appetiit de intentione affectionis. Ter etiam ad Heli vocatus
accessit, quia de omni appetitu suo sacram Scripturam meditationis
festinatione consuluit. Ter item, quia ab eo non vocaretur
audivit, quia meditando didicit quod Patres nostri ad eruditionem
nostram sacra nobis eloquia scripta tradiderunt; verumtamen dona nobis
spiritalia dare minime possunt. Quid est ergo dicere
Non te vocavi, nisi desiderium donorum
spiritalium ego non dedi? Nam si sacra Scriptura, aut aliquis
scriptorum dona spiritalia conferret, quotquot sacra eloquia legerent,
quotquot sanctae Scripturae tractatores audirent, donis spiritalibus
ornarentur. Nunc vero cum multi sacram Scripturam legant, et
tractantes praedicatores audiant, et post studium lectionis, et
praedicationis adhortationem, alii in pristino frigore vitiorum suorum
remaneant, alii per gratiam in amorem sanctarum virtutum ferveant;
aperte liquet quia ordo Patrum venerabilium dona nobis virtutum per
editas Scripturas ostendit, sed amorem virtutum, quas insinuat, solus
nobis conditor tribuit. Quare et Jacobus pie admonet, dicens:
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est,
descendens a Patre luminum
(
Jc, 1, 17). Hinc Paulus ait:
Neque qui plantat est aliquid, sed qui incrementum dat,
Deus
(
1Co, 3, 7)
. Quid est ergo aliud dicere: Non te
vocavi, nisi aperta eruditione ostendere quia hoc
quod fidelis anima ad superna desideria erigitur, ex sola divinae
gratiae infusione generatur? Quia ergo ter vocatur a Domino,
ter ad dormiendum a magistro reverti praecipitur, tres ille gradus
dilectionis insinuat qualiter acquirantur. Nam quia cordi
consilium aptavimus, consilium vero invenire veritatem desiderat, magnus
utique sopor est necessarius, ne prius amans evigilet quam quaesita
veritas inveniatur. Revertatur ergo puer, et dormiat, ut qui
veritatis lucem invenire desiderat, per quietem caveat, ut ad se errorum
tenebras non admittat. Secundo etiam dormiat, ut amoris
obsequium omnipotenti Deo ex tota mente impendat, ut bona quae amat pura
simplicitate nulloque malorum velamine pallientur. Quod
profecto quia non nisi magna discretionis subtilitate cognoscitur,
vocatus puer a Domino ab Heli reverti ut dormiat jubetur. Nam
si dormire pro ascendendo isto amoris gradu negligit, hoc quod de
virtute appetit non acquirit, quia etsi jam bona, Deo aspirante, amare
possumus, nisi magna mentis quiete qualia sint ipsa bona quae volumus
non dijudicamus. Ter ergo ad dormiendum Samuel mittitur, quia
profecto novus praedicatorum ordo ut ex tota virtute diligat
admonetur. Et quia virtutem ad affectionem retulimus,
affectio autem mentis de gaudio spiritali perficitur, magnam somni
quietem Samuel habuit; et dum spiritualia per quietem ordo praedicatorum
certus didicit, sub specie veri gaudii gaudium extraneum non
recepit. Nam sicut de virtutibus caeteris, ita et de profectu
contemplationis mens contemplantis plerumque inaniter hilarescit.
Dormivit ergo iterum Samuel, quia nimirum ordo
doctorum nisi caute se in contemplatione circumspiceret, aliquando vane
gaudendo se vero gaudio gaudere existimaret. Primo itaque
dormivit, quia dum cognoscendae veritati animum intendit, magna consilii
subtilitate erronea cuncta reprobavit. Secundo dormivit, quia
cum conditorem diligere ex tota mente didicit, magna apud se quiete
disposuit ut bonis quae cuperet aliqua reproba non misceret.
Tertio etiam dormivit, ut dum supremum gaudium de divina contemplatione
perciperet, vanam laetitiam reprobare consulta mente
potuisset. Et quia hoc de Samuele adhuc proficiente dicitur,
apte subjungitur:
Porro Samuel necdum sciebat Dominum, nec revelatus ei
fuerat sermo Domini
(
S1, 3, 7).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 3
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
Et vocavit Dominus Samuel.
Qui respondens, ait: Ecce ego,
(
S1, 3, 3 et
S1, 3, 4) et reliqua usquequo ait,
porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
(
S1, 3, 7) Quod ter Dominus Samuelem vocavit, praefigurabatur quodipse puer futurus
eratpropheta, dux, et sacerdos. Nescire Dominum dicitur Samuel, quia
prophetiae mysterium necdum ei, vel sermoDomini revelatus fuerat. Nam
communiter ut caeteri sciebat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 3
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco
suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam
Dei, antequam exstingueretur
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3), etc. Prae nimia enim senectute Heli oculi
caligaverant, nec poterat videre lucernam Domini, cum arderet in
tabernaculo, antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda erat
lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum est ut eadem
lucerna luceret usque mane, sicut est illud in libro Exodi:
Praecipe
, ait Dominus,
filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum
purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in
tabernaculo Domini, et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut
usque mane luceat coram Domino
(
Ex, 27). Sive hoc significat quod in caecitate sua ipse Heli
permaneret donec funditus cum prole sua exstingueretur, hoc est, vita
careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat
caecitatem cordis Judaeorum, qui praesentem Salvatorem agnoscere non
poterant, nec miraculorum fulgorem, quae ab eo fiebant, intelligere, nec
doctrinam ejus corde intento capere, donec ipsum sacerdotium simul cum
templo et populo funditus everteretur. Interea Samuel
dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et a Domino ter
vocatus, novissime, qualiter Heli propter filiorum peccata simul cum
ipsis interiturus esset, voce Domini instructus est. Potest
hac tertia vocatione praefigurari quod ipse puer futurus erat propheta,
dux et sacerdos. Quod autem scriptum est:
Porro Samuel nec dum sciebat Dominum
(
S1, 3, 7), nescire Dominum dicitur, quia per prophetiae mysterium necdum ei
revelatus fuerat sermo Domini. Et quod sequitur:
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 3
Porro Samuel necdum sciebat Dominum
(
S1, 3, 7).
Nescire Dominum dicitur: quia per prophetiae mysterium necdum ei revelatus
fuerat sermo Domini.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)