V. 5 :
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere
dormi et abiit et dormivit
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 15. 16. 17. : A Domino Samuel dum dormit ter vocitatus, Promptus Heli ter adest, hunc vocitare ratus: Non
voco, dixit Heli.
Petrus Riga
liber 1 , v. 140. 141. : Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus
Indicat eiusdem dampna doloris Heli.
liber 1 , v. 142. 143. : Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos
Atque propheta Dei duxque futurus erat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Vocare etenim Dei per vim majoris gratiae excitare est.
Dormientem namque Dominus vocat, quia a terrena intentione quiescentes
ad augmentum supernae cognitionis excitat. Nam dum ad ea quae
foris sunt per sollicitudinem vigilamus, interna et spiritualia non
sentimus. Repulsio itaque terrenae curae praeparatio est
nostra ad perceptionem supernae gratiae, quia in electis fit uberior
infusio divini muneris, quo mens fuerit purior per custodiam internae
meditationis. Sequitur:
Et vocavit
, inquit,
Dominus Samuelem. Qui respondens,
ait: Ecce ego, et cucurrit ad Heli, et dixit: Vocasti
enim me, qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et
dormi. Et abiit et dormivit. Et
adjecit Dominus vocare rursum Samuelem.
Consurgensque abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia
vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te,
fili, revertere et dormi. Porro Samuel non
sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo
Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit
Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad
Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me.
Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et
ait ad Samuelem: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit
te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus
tuus
(
S1, 3, 4,
S1, 3, 5,
S1, 3, 6,
S1, 3, 7,
S1, 3, 8 et
S1, 3, 9).
Liber 3, Caput 1
Et notandum quia non dicitur dormivit, sed dormiebat, quia nimirum
eamdem mentis suae circumspectionem non in transitu servare studuit, sed
in diuturnitate perseverantiae. Sumnus itaque Samuelis
perfectum mundi contemptum designat in mente doctoris. Dormit
ergo praedicator in templo, dum, repulsa a se penitus mundana
sollicitudine, sese per considerationem rerum spiritualium recondit in
mente. Hujus namque somni quietem Petrus elegerat, cum
dicebat:
Non est bonum relinquere
verbum Dei, et ministrare mensis
(
Ac, 6, 2)
. Hinc Jetro Madianita Moysen cognatum suum juste
arguit, dicens: Stulto labore consumeris tu;
sed audi verba mea, et erit Dominus
tecum.Esto tu populo in iis quae ad
Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad
eum
(
Ex, 18, 19) [mauvais référencement: Ex, 18, 18]
. Hinc Paulus ad templi somnum
Corinthios revocat, dicens:
Jam quidem delictum est in vobis, quod judicia
habetis inter vos. Quare non magis fraudem
patimini
(
1Co, 6, 7)? Dormire quippe in templo Dei non posse
conspexerat, quos judiciorum occupatio a spiritali meditatione
retrahebat. Dormiens ergo in templo vocatus a Domino dicitur,
quia ille tunc doctor ad cognoscenda divina secreta assumptus est, qui
per cordis intentionem non in exterioribus, sed in interioribus
morabatur. Sequitur:
Qui respondens, ait: Ecce ego. Et
cucurrit ad Heli et dixit: Vocasti enim me.
Qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et
dormi
(
S1, 3, 4 et
S1, 3, 5).
Commentaires
Gregorius I (540-604)