Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 19 : Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 1
    • Et notandum quia non dicitur dormivit, sed dormiebat, quia nimirum eamdem mentis suae circumspectionem non in transitu servare studuit, sed in diuturnitate perseverantiae. Sumnus itaque Samuelis perfectum mundi contemptum designat in mente doctoris. Dormit ergo praedicator in templo, dum, repulsa a se penitus mundana sollicitudine, sese per considerationem rerum spiritualium recondit in mente. Hujus namque somni quietem Petrus elegerat, cum dicebat: Non est bonum relinquere verbum Dei, et ministrare mensis ( Ac, 6, 2) . Hinc Jetro Madianita Moysen cognatum suum juste arguit, dicens: Stulto labore consumeris tu; sed audi verba mea, et erit Dominus tecum.Esto tu populo in iis quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum ( Ex, 18, 19) [mauvais référencement: Ex, 18, 18] . Hinc Paulus ad templi somnum Corinthios revocat, dicens: Jam quidem delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis fraudem patimini ( 1Co, 6, 7)? Dormire quippe in templo Dei non posse conspexerat, quos judiciorum occupatio a spiritali meditatione retrahebat. Dormiens ergo in templo vocatus a Domino dicitur, quia ille tunc doctor ad cognoscenda divina secreta assumptus est, qui per cordis intentionem non in exterioribus, sed in interioribus morabatur. Sequitur: Qui respondens, ait: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli et dixit: Vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi ( S1, 3, 4 et S1, 3, 5).