Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 13 : praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 19. 20. :

    Adveniens Dominus Samuelem quarto vocatum

    Edocet hoc quod Heli praevidet ipse malum.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 140. 141. :

    Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus

    Indicat eiusdem dampna doloris Heli.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Inter dona quippe sublimia electa mens eo cautius ab elatione compescitur, quo per omnipotentis Dei justitiam etiam illos repulsos aspicit, qui donis sublimioribus fulti esse videbantur. Quare et de verbo quod facturum se esse Dominus minatur, tinnire aures audientium praedicuntur. Aures quippe corporis tinniunt, quando intolerabili sonitu impetuntur. Nam cum ultra auditus capacitatem ei clamor infunditur, hunc quem officii angustia sonitum rejicit, in tinnitum convertit, quia dum per aurium antra vox sibilat, quae infusa simul, ad interiora non intrat. Ad aures vero mentium intolerabilis clamor est alicujus magni repulsio praedicatoris. Clamoris ergo effusi magnitudo non capitur, quia dum sublimia dona praedicatori reprobo concessa recoluntur, quo divinae aequitatis examine projicitur ignoratur. In tinnitum ergo aurium effusae vocis magnitudo convertitur, quia etsi quo Dei judicio fiat, mentis intentione non capitur, dum diu per considerationem pensatur, corda consideratione timore consternantur. Velut enim de clauso magnae vocis sonitu aures tinniunt, quando de diu considerata magnorum virorum reprobatione justorum corda pertimescunt. Sed ambae aures tinnire referuntur, dextera videlicet et sinistra. Et quia per dexteram aeterna vita, per sinistram vero praesens designatur, et per aurem ea quae dicuntur audimus, quid per sinistram aurem nisi intentionem piae operationis, et quid per aurem dexteram nisi intentionem supernae visionis accipimus? Ambae itaque audientis aures tinnient, quia cum summorum virorum ruina ostenditur, electorum intentio utraque turbatur, quia et paventi corde ad contemplanda aeterna se erigunt, et sine ingenti formidine temporalia non disponunt. Hunc namque aurium tinnitum passus fuerat, qui Domino loquebatur, dicens: Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa ( Ps, 35, 7) . Montes quippe Dei summi et electi viri intelliguntur. Quibus profecto montibus Dei justitia aequatur, cum ardua ejus mandata opere perficiunt, sed tamen divina judicia abyssus multa sunt, quia etsi in sanctorum virorum oculis recta sunt ea quae agunt, ante omnipotentis Dei oculos qualia sunt scire non possunt. Unde et bona quae praevalent incessanter agunt, et super se tonantem illam judiciorum abyssum pertimescunt, quia de facto Domini verbo quod audiunt tinnitu magni terroris eorum corda quatiuntur. Apte autem non nisi audientium aures tinnire praedicuntur. Nam et in Evangelio hoc admonet, dicens: Qui habet aures audiendi audiat ( Lc, 8, 8). Qui enim tota intentione ad ea quae foris sunt vigilant, hunc timoris tinnitum nesciunt, quia super se divinorum judiciorum altitudinem nequaquam pensant. Sed ecce qui subtilia Dei judicia super se pensare noluit, de eo judiciorum sententiae quam acutae replicantur. Nam subdens dicit: Praedixi enim quod judicaturus essem domum ejus usque in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos indigne agere, et non corripuit eos. Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus in aeternum ( S1, 3, 13 et S1, 3, 14).
  • Liber 3, Caput 1
    • Audire loquentem Deum praecepta ejus operibus adimplere est. Quod contra in Evangelio reprobis per semetipsam Veritas dicit: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ( Jn, 8, 47) . Sed audienti quod insinuare appetit subdit; namque sequitur: Et ait Dominus ad Samuelem: Ecce facio verbum in Israel, quod quicunque audierit tinnient ambae aures ejus ( S1, 3, 11). Et idem verbum aperiens, ait: Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus usque in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos. Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus in aeternum ( S1, 3, 13 et S1, 3, 14).