V. 10 :
et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait
Samuhel loquere quia audit servus tuus
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 19. 20. : Adveniens Dominus Samuelem quarto vocatum Edocet hoc quod Heli praevidet ipse malum.
Petrus Riga
liber 1 , v. 140. 141. : Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus
Indicat eiusdem dampna doloris Heli.
liber 1 , v. 142. 143. : Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos
Atque propheta Dei duxque futurus erat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Et notandum quia quiescentem puerum, nesciente Heli, Dominus excitat,
sed tamen excitato, nisi eodem Heli praecipiente, vocationis suae causam
nequaquam manifestat, quia electos subditos occulta inspiratione ad
supernae patriae desiderium erigit, sed per quietem vocare eos ad eam
quam diligunt patriam sine majorum licentia non permittit.
Quia ergo quoties vocatur puer, toties ire ad magistrum sinitur, quid
est aliud, nisi quia ipsa divinitus inspirata subjectorum desideria
majorum judicio submittuntur? Opus namque subjecti divinitus
inspiratum tunc Deo gratum esse cognoscitur, si majoris imperio aut
permissione peragatur. Quater ergo vocatur puer a Domino,
quater somni quies praecipitur a magistro, quia ad temperamentum operis,
silentium oris, abjectionem internae sollicitudinis, cessationem
ministerii, pro amore secretioris vitae per divinam inspirationem
succendimur, et tamen amoris nostri desideria adimplere sine majorum
nostrorum permissione prohibemur. Vocat itaque Dominus, et
vocationis causam tacet, ut permittente magistro semetipsum vocato
subjecto insinuet. Nam qui non jusso audire postquam vocavit
siluit, ubi doctor homo praecepit, vocans Deus vocationis causam
indicavit. Sequitur enim:
Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco
suo. Et venit Dominus, et stetit; et vocavit,
sicut vocaverat secundo, Samuel. Et ait
Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus
tuus. Et ait Dominus ad eum
(
S1, 3, 9,
S1, 3, 10 et
S1, 3, 11).
Liber 3, Caput 1
Tot habet loca praedicator sanctae Ecclesiae, quot profectus
vitae. Unde et profectus sui loca divinis laudibus
consecrans, beatus Job dicit:
Per singulos gradus meos pronuntiabo eum
(
Jb, 31, 37). Non enim jam in loco examinis, sed certe
cognitionis sistitur, cum ad altiora sublevatur. Locus namque
praedicatoris rerum cognoscendarum certa cognitio est. Nam de
reprobis praedicatoribus Dominus dicit:
Tenentes legem meam, nescierunt me
(
Jr, 2, 8). In loco igitur suo Samuel dormivit, cum
ordo doctorum spiritalium rerum cognitionem cum certitudine veritatis
retinuit. Sed in quem gradum proficiat ostendiditur, quia
repente subinfertur.
Venit ergo Dominus, et stetit
(
S1, 3, 10).
Liber 3, Caput 1
Quia non redire, sed venire Dominus dicitur, Judaeae destitutio et
sanctae Ecclesiae visitatio designatur. Unde non solum
venire, sed stare perhibetur. Ad Judaeae visitationem se
venisse insinuat, dicens:
Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel
(
Mt, 15, 24)
. Sed veniens non stetit, quia salutis suae bonum
contemnentem deseruit. Unde et Synagogae principibus minatur,
dicens:
Relinquetur vobis domus vestra deserta
(
Mt, 23, 38)
. Hinc item denuntians, ait: Amen dico vobis
quia auferetur a vobis
regnum, et dabitur genti facienti fructus
ejus. Ad Samuelem itaque venit, et stetit, quia
praedicatores sanctae Ecclesiae semel assumpsit, a quibus per custodiam
suae gratiae ulterius non recedit. Nam ad Samuelem venerat,
cum novos praeferens orbi praedicatores, dicebat:
Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium
omni creaturae; qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus
erit; qui vero non crediderit, condemnabitur
(
Mc, 16, 15 et
Mc, 16, 16). Sed si stare debeat qui venit Dominus,
dicat:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi
(
Mt, 28, 20). Venerat ergo Dominus, non ut recederet,
sed ut staret, quia novos fidei ministros elegit, quos usque in mundi
finem per sanctarum virtutum sibi patrimonium succedentes
protegit. Sed qui venit per gratiam visitans, qui stat per
electionis suae immutabilitatem perseverans, quid adjungat
audiamus.
Et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel,
Samuel
(
S1, 3, 10).
Liber 3, Caput 1
Secundo quippe vocavit, quia ei in ministerio praedicationis officium
duplex praebuit, ut videlice Synagogae superbiam repellendo contereret,
et humilitatem gentilitatis ad finem vocando sublevaret. Vel
certe secundo vocatur, quia in destructionem veteris hominis atque in
novi aedificationem excitatur. Vocatus est ergo semel cum per
spiritum instruebatur qualiter peccata et vitia in peccatorum cordibus
delere potuisset; secundo vocatus, cum interni magisterii eum Deus
documento instruxit, ut, destructa in mente conversorum impietatis
aedificatione, novam sanctarum virtutum fabricam erigere
deberet. Quod profecto magisterium, quia ordo sanctorum
praedicatorum et libenter didicit, atque ad obediendum devote se
obtulit, subditur:
Ait ergo Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus
tuus
(
S1, 3, 10).
Commentaires
Gregorius I (540-604)