Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 36 : Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Sed quia casus victorum asseritur, dicitur: Nec voluerunt disperdere ea. ( S1, 15, 9) Quasi dicat: Potuissent disperdere, si voluissent. Nam nil facilius, quam libido vincitur, si omnis immunda cogitatio devitetur. Tanto igitur facilius disperdi potest, quanto unusquisque cogitare alia quam carnis oblectamenta potest. Quia enim duas simul res imaginari non possumus, dum quidquid est, aliud cogitamus, cogitare immunda non possumus. Celer ergo et facilis victoria libidinis, est circumspectio cogitationis: si quoties carnalia obviant, ad aliquid omnium recurramus, quod libidinis non sit blandimentum. Hoc quidem facile stantibus, non lapsis facile dixerim: quia qui perpetratione peccati immundi spiritus servus efficitur, nec carnis cogitationes libere potest vitare, nec ad alias cito recurrere. De victoribus ergo dicitur: Noluerunt ea disperdere, qui potuerunt, quia ante casum a liberis facile peccata vitantur; sed si nolunt vitare, cum possunt, postea non possunt, si volunt, quia perfecte velle non possunt. Quibus utique per se Veritas dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis. ( Jn, 8, 36) Quasi dicat: Quia sponte liberi esse desiistis, potestatem adipiscendae libertatis in vobis jam non habetis. Quid vero est, quod dicitur: Quidquid vero fuit vile et reprobum, hoc demoliti sunt, ( S1, 15, 9) nisi quia nonnulli majorum delectationum usu, minores fastidiunt? Reprobum quidem et vile eis est, quod electione eorum quae magis placent, vilipendunt. Quia enim delicatiora peccata expetunt, quaedam reprobant; et quia pretiosiora peccata approbant, vilia minora putant. Bene ergo dicitur: Quidquid vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. ( S1, 15, 9) Quia delicatiora peccata eligunt, et quae minus placent, quasi inepta reprobant et velut vilia contemnunt.