V. 33 :
Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam:
quomodo tu dicis: Liberi eritis?
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
In descriptione Redemptoris omnia incomparabilia
designantur. Inde enim verus Redemptor ostenditur, quod in
omni quod ad ejus gloriam dicitur ei nemo comparatur. Ille
enim omnes redemit qui omnibus excellit. Quod recte contra
Judaeam dicitur, quae eo audacius Redemptorem despicit, quo multos se
habuisse viros recolit, qui magna claruerunt laude
sanctitatis. Hinc est enim quod illuminato caeco exprobrantes
dicunt:
Tu sis discipulus illius, nos autem Moysi
discipuli sumus. Scimus, quia Moysi locutus est
Deus, hunc nescimus unde sit
(
Jn, 9, 28 et
Jn, 9, 29). Hinc item gloriantur, et dicunt:
Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam
(
Jn, 8, 33). Sed homo fuit Moyses, homo Abraham, homo
Christus. Verumtamen illi assumpti ad locutionem Dei, iste
assumptus in divinitatem. Illi assumpti ad ministerium, iste
ut unigenitus assumptus ad regnum. Unde et loquitur,
dicens.
Omnia quae habet Pater mea sunt
(
Jn, 16, 15).
Non est sanctus ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Hoc etiam sacra Scriptura testatur, dicens:
Cui se infudit omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(
Col, 2, 9). Hinc Joannes ait:
De plenitudine ejus omnes accepimus
(
Jn, 1, 16).
Non est sanctus ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Quia in eo quod Dominus asseritur, sanctitatis ejus
excellentia commendatur. Sed Judaei Christum, quem
exspectant, purum hominem asserunt, et tamen suum Dominum futurum et
singulariter sanctum credunt. Sed Psalmista illos reprobans,
nos ad fidei gaudium cohortatur, dicens:
Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in
laetitia. Intrate in conspectu ejus in exsultatione,
scitote quoniam Dominus ipse est Deus.
(
Ps, 99, 2 et
Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99, 1] Illi Dominum vocant, qui Deus non sit. Nobis ergo
jubilandum, nobis in laetitia serviendum, qui talem habemus Dominum, qui
etiam Deus veraciter credatur, qui majestatem divinitatis, quam in se
asseruit, incomparabilibus miraculis comprobavit. Qui ergo
invisibilem ejus divinitatem abnegant, patentibus operibus
credant. Sed quam mira sanctitas illa est, quae peccatores
sanctificat? Unde et de peccatrice muliere dicit:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum
(
Lc, 7, 47). Hanc excellentiam sanctitatis, illa in fluxu
sanguinis posita cognoscens, ait:
Si tetigero vel fimbriam vestimenti ejus, salva ero
(
Mt, 9, 21). Sed quis fidem ejus assereret, si effectus fidei non
pateret? Nam ut vestimentum ejus tetigit, sanguis
stetit. Non est ergo sanctus ut est Dominus, quia quisquis
potuit sanctus existere, ejus accepit munere ut sanctus esse
potuisset. Hoc namque sancta Ecclesia subsequenti verbo
insinuans, ad eumdem Redemptorem ex nimia charitate convertitur, dicens:
Neque enim est alius extra te.
(
S1, 2, 2)
Commentaires
Gregorius I (540-604)