V. 29 :
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
In descriptione Redemptoris omnia incomparabilia
designantur. Inde enim verus Redemptor ostenditur, quod in
omni quod ad ejus gloriam dicitur ei nemo comparatur. Ille
enim omnes redemit qui omnibus excellit. Quod recte contra
Judaeam dicitur, quae eo audacius Redemptorem despicit, quo multos se
habuisse viros recolit, qui magna claruerunt laude
sanctitatis. Hinc est enim quod illuminato caeco exprobrantes
dicunt:
Tu sis discipulus illius, nos autem Moysi
discipuli sumus. Scimus, quia Moysi locutus est
Deus, hunc nescimus unde sit
(
Jn, 9, 28 et
Jn, 9, 29). Hinc item gloriantur, et dicunt:
Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam
(
Jn, 8, 33). Sed homo fuit Moyses, homo Abraham, homo
Christus. Verumtamen illi assumpti ad locutionem Dei, iste
assumptus in divinitatem. Illi assumpti ad ministerium, iste
ut unigenitus assumptus ad regnum. Unde et loquitur,
dicens.
Omnia quae habet Pater mea sunt
(
Jn, 16, 15).
Non est sanctus ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Hoc etiam sacra Scriptura testatur, dicens:
Cui se infudit omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(
Col, 2, 9). Hinc Joannes ait:
De plenitudine ejus omnes accepimus
(
Jn, 1, 16).
Non est sanctus ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Quia in eo quod Dominus asseritur, sanctitatis ejus
excellentia commendatur. Sed Judaei Christum, quem
exspectant, purum hominem asserunt, et tamen suum Dominum futurum et
singulariter sanctum credunt. Sed Psalmista illos reprobans,
nos ad fidei gaudium cohortatur, dicens:
Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in
laetitia. Intrate in conspectu ejus in exsultatione,
scitote quoniam Dominus ipse est Deus.
(
Ps, 99, 2 et
Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99, 1] Illi Dominum vocant, qui Deus non sit. Nobis ergo
jubilandum, nobis in laetitia serviendum, qui talem habemus Dominum, qui
etiam Deus veraciter credatur, qui majestatem divinitatis, quam in se
asseruit, incomparabilibus miraculis comprobavit. Qui ergo
invisibilem ejus divinitatem abnegant, patentibus operibus
credant. Sed quam mira sanctitas illa est, quae peccatores
sanctificat? Unde et de peccatrice muliere dicit:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum
(
Lc, 7, 47). Hanc excellentiam sanctitatis, illa in fluxu
sanguinis posita cognoscens, ait:
Si tetigero vel fimbriam vestimenti ejus, salva ero
(
Mt, 9, 21). Sed quis fidem ejus assereret, si effectus fidei non
pateret? Nam ut vestimentum ejus tetigit, sanguis
stetit. Non est ergo sanctus ut est Dominus, quia quisquis
potuit sanctus existere, ejus accepit munere ut sanctus esse
potuisset. Hoc namque sancta Ecclesia subsequenti verbo
insinuans, ad eumdem Redemptorem ex nimia charitate convertitur, dicens:
Neque enim est alius extra te.
(
S1, 2, 2)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 24
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in
Carmelo,
(
S1, 25, 2) etc. Historia haec mysticum,ut quibusdam videtur, potest habere
intellectum. Nabal enim vir durus, et pessimus, et malitiosus, potest
tenere figuram populiJudaeorum quorum nonnulli uva fellis atque amaritudinis botro
inebriati, « Cerviceduri atque incircumcisi cordibus, » ut beatus Stephanus ait: «
Semper Spiritui sanctoresistentes, durum et carnalem sensum in lege sequentes, stolidi
facti sunt » : quibusbene interpretatio nominis Nabal convenit, qui interpretatur
demens vel insipiens, ut Abigail ait ad David: Quia nimirum
Christum venientem, et perapostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis
expetentem, respuerunt,dicentes:
Hunc autem nescimus unde sit.
Nos autem discipuli Moysi sumus.
(
Jn, 9, 28 et
Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero mulier prudentissima et speciosa typumhabuit plebis illius, qui
exJudaeis ad fidem conversi, Deo placere meruerunt. Interpretatur namque,
patris mei exsultatio. Unde et Dominus:
Confitebor tibi, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis!
(
Mt, 11, 25) [mauvais référencement: Mt, 11]
Et illud:
Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente,
(
Lc, 15, 7) [mauvais référencement: Lc, 15] et reliqua. Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute
populi Judaeorum deprecansDavid, videlicet Dominus noster, acceptabilem bonorum operum
oblationem et piaedevotionis obtulit: quam ille post mortem viri sui, qui demens in
stultitia suaperiit, ascivit in conjugium: et exhibuit sibi sponsam non habentem
maculam autrugam. Quod autem idem Nabal stultus transactis diebus decem, ex
quo Davidexprobratusfuerat mortuus narratur: hoc intelligi datur, quia populus
Judaeorum, cui dictum est:
Audi, popule stulte, postquam Dominum a se repulit, decalogum legis
transgrediendo, in Evangelio lapsus est, atque in peccato suo mortuus est.
(
Jr, 5) Sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 25
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus
in Carmelo,
(
S1, 25, 2) » etc. Historia quae de Nabal et Abigail uxore ejus narrat,
mysticum intellectum quaerit. Nabal enim de quo dictum est
quod vir durus et pessimus et malitiosus esset, typum tenet populi
Judaeorum. Quorum aliqui uva fellis, et botro amaritudinis
inebriati, dura cervice, et incircumcisis cordibus semper Spiritui
sancto resistebant, atque carnalem sensum in lege sequentes, stulti
facti sunt. Quod bene nomen Nabal exprimit.
Interpretatur enim insipiens, vel demens.
Unde et Christum venientem, et per apostolos ab eis refectionem fidei et
bonae operationis expetentem, respuerunt, dicentes.
Hunc autem nescimus, unde sit? Nos Moysi discipuli
sumus.
(
Jn, 9, 29) [mauvais référencement: Jn, 9] Abigail vero, de qua refert Scriptura quod mulier prudentissima
et speciosa fuerit, typum tenet plebis illius, qui ex Judaeis ad fidem
conversi Domino placere meruerunt. Quod bene nomen Abigail
sonat. Interpretatur enim patris mei exsultatio. Unde et
Dominus in Evangelio dicit.
Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam
agente.
(
Lc, 15, 10) [mauvais référencement: Lc, 15] Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute populi
Judaici deprecans, David nostro oblationem acceptabilem bonorum operum,
et piae devotionis obtulit. Quam ille post mortem viri sui,
qui demens in stultitia sua periit, ascivit in conjugium, et exhibuit
sibi sponsam non habentem maculam aut rugam
(voir:
Ep, 5)
.
(voir:
Beda, sl)
Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David,
quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)