V. 24 :
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da
gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
A bestiali siquidem appetitu cruda postulantem avertere nititur, qui ei
ad libitum cocta pollicetur. Quasi male esurientibus Judaeis
sancta Ecclesia responsum praebeat, et pro humanitate simplici, quam
vorare per desiderium cupiunt, divinitatis cibum repromittat, dicens:
Prius coqui sinite quod ad refectionem vitae habeatis in Spiritu sancto
intellectum. An non tunc puer sacerdotis crudam carnem
petiit, cum illuminato a Domino ei qui caecus fuerat natus diceretur:
Da gloriam Deo; nos scimus quia hic homo peccator
est
(
Jn, 9, 24)? Quid est dicere, da gloriam
Deo, nisi non huic curationis tuae laudes tribuas,
quia Deus non est? et qui peccator asseritur, non solum Deus
esse negatur, sed etiam homo justus. Cui profecto crudam quam
petebat carnem praebere noluit, coctam obtulit, quia quem salutis suae
auctorem instanter asseruit, ex ostenso tantae admirationis signo, non
solum hominem sanctum, sed verum Deum esse monstravit. Qui
autem sequi bestias, amissa ratione, populus coeperat, crudam sibi
carnem exhiberi importune postulabat. Nam sequitur:
Nunc dabis, alioquin tollam tibi vi
(
S1, 2, 16). Sequitur:
Erat enim peccatum puerorum grande nimis coram
Domino
(
S1, 2, 17). Et causam qua grande fore hoc peccatum
demonstraretur adjungit, dicens:
Quia de trahebant homines a sacrificio Domini
(
S1, 2, 17).
Commentaires
Gregorius I (540-604)