V. 9 :
et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus
et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid
vero
vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 69. 70. : Ex Amalech pereunt quae vilia visa fuerunt, Pingue pecus restat, rex quoque pinguis Agag.
Petrus Riga
liber 1 , v. 288. 289. 290. : Saul pepercit Agag
Rursus bella Saul faciens Amalech premit hostem,
Sed contra Domini iussa pepercit Agag.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Proemium 1, Caput 1
Post Moysi et Jesu Nave libros, et Judicum, octavus sive nonus in
canone sanctarum Scripturarum primus liber Regum ostenditur.
Qui profecto liber, sicut et pleraque volumina sacri eloquii, quod a
sanctae Ecclesiae doctoribus nondum sit expositus, nonnulli simpliciores
hunc non esse mysticum arbitrantur, et eo sublimiora per spiritum nulla
dicere, quo planiora per litteram videtur enarrare. Sed si
ea, quae in aliis explanationum libris doctores sancti locuti sunt
legerent, hujus quoque historiae quam sit immensa profunditas
invenirent. Nam plerumque in illorum expositionibus quod hic
planum per litteram dicitur valde esse arduum per spiritalem
intelligentiam declaratur, et aperte insinuant quia longe sublimius de
sacra historia intelligunt quam in ejus superficie foris
legunt. Planum namque est quod Elcana vir Ephrataeus uxores
duas habuisse describitur
(voir:
S1, 1, 2)
; quod Heli sacerdos, dum a censura correptionis filiorum
affectione dissolvitur, de sella cadit, et fracta cervice interit
(voir:
S1, 4, 18)
; quod rex Saul obedire Deo in Amalecitarum demolitione noluit
(voir:
S1, 15, 9)
, sed non multo post et vitam et regnum amisit
(voir:
S1, 31, 5)
. Sed haec nimirum plana, sicut placet simplicioribus,
doctores sancti, ut digna sublimitate perciperent, eorum intellectum non
in simplicitate quaesierunt litterae, sed in volatu
allegoriae. Hinc est enim quod cum sanctus Augustinus
(voir:
AVG, civ, 17, 4)
duas Elcanae uxores per historiam legeret, in planitie
lectionis spiritalem altitudinem intuens, Synagogae typum una, altera
vero quia figuram sanctae Ecclesiae haberet, exposuit.
Sanctus quoque Hieronymus
(voir:
HIER, adv, Pelag, 1, 8 et
HIER, adv, Iovin, 1, 10)
Heli sacerdotis et Saul mortem, non ad hoc solum in sacra
historia positam, ut inobedientes praepositos eorum terreret poena, sed
etiam ut, dum veterum et transgressorum rectorum repulsio legitur,
antiquae legis et sacerdotii interitus designetur. Sacra
igitur Regum historia non idcirco spiritalibus sacramentis vacua
credenda est, quia a venerabilibus patribus seriatim non est exposita,
sed eo altior et profundior, quo, velut immensi vastitas fluminis, ex
parte quavis exigua hauriri exponendo potuit, et repletis eorum
vasculis, suae plenitudinis impetu quotidie implendis aliis
decurrit. Dum ergo quaedam hujus sacrae historiae ad robur
suorum operum tollerent, plenitudinem vero illius in suae sublimitatis
secreto indiscussam praeterirent, quid aliud agere visi sunt, quam de
immenso amne aliquid capere, quod sitientibus fidelium mentibus
propinarent?
Liber 6, Caput 2
Rex Saul, qui principia bona habuit, sed in bonis quae coeperat
nequaquam perseveravit, per sacrae Historiae textum ostenditur, ut in eo
imitanda et cavenda videamus. Sic nimirum et male cultas
segetes carpimus, quae ad messionem spinis admixtae
consurgunt. Bene quidem eas legere novit, qui sic curat
spicas carpere, ut spinas studeat evitare. Sic dum horti cura
negligitur, cum olere quod reficit nascitur vicia quae
pungit. Quasi enim male cultos agros ingredi caute discipulis
praecipiebat Dominus, cum dicebat:
Super cathedram Moysi sederunt principes et
Pharisaei. Quaecunque dixerint vobis, facite;
quae autem faciunt, facere nolite.
(
Mt, 23,
et
) Quasi dicat: Quia mista sunt acta, et verba
reproborum, sic utendi sunt, ut in eis sumatur quod vivificat, vitetur
quod necat. Hinc iterum praenuntians, dicit:
Venient ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt
lupi rapaces.
(
Mt, 7, 15) Hucusque ergo regem Saul strenue regni curam gerentem,
libenter attendimus, contemptorem jam Dominicae jussionis, in quo vitari
et abjici debeat subtiliter videamus. Nam sequitur:
Apprehendit Agag regem Amalech vivum, omne autem vulgus
interfecit in ore gladii. Et pepercit Saul et
populus Agag, et optimis gregibus ovium, et armentorum; et
vestibus, et arietibus, et universis, quae pulchra erant,
nec voluerunt disperdere ea. Quidquid vero vile
fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
(
S1, 15, 8 et
S1, 15, 9)
Liber 6, Caput 2
Sed quia casus victorum asseritur, dicitur:
Nec voluerunt disperdere ea.
(
S1, 15, 9) Quasi dicat: Potuissent disperdere, si
voluissent. Nam nil facilius, quam libido vincitur, si omnis
immunda cogitatio devitetur. Tanto igitur facilius disperdi
potest, quanto unusquisque cogitare alia quam carnis oblectamenta
potest. Quia enim duas simul res imaginari non possumus, dum
quidquid est, aliud cogitamus, cogitare immunda non possumus.
Celer ergo et facilis victoria libidinis, est circumspectio
cogitationis: si quoties carnalia obviant, ad aliquid omnium recurramus,
quod libidinis non sit blandimentum. Hoc quidem facile
stantibus, non lapsis facile dixerim: quia qui perpetratione peccati
immundi spiritus servus efficitur, nec carnis cogitationes libere potest
vitare, nec ad alias cito recurrere. De victoribus ergo
dicitur: Noluerunt ea disperdere, qui potuerunt, quia ante casum a
liberis facile peccata vitantur; sed si nolunt vitare, cum possunt,
postea non possunt, si volunt, quia perfecte velle non
possunt. Quibus utique per se Veritas dicit:
Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
(
Jn, 8, 36) Quasi dicat: Quia sponte liberi esse desiistis,
potestatem adipiscendae libertatis in vobis jam non habetis.
Quid vero est, quod dicitur:
Quidquid vero fuit vile et reprobum, hoc demoliti
sunt,
(
S1, 15, 9) nisi quia nonnulli majorum delectationum usu, minores
fastidiunt? Reprobum quidem et vile eis est, quod electione
eorum quae magis placent, vilipendunt. Quia enim delicatiora
peccata expetunt, quaedam reprobant; et quia pretiosiora peccata
approbant, vilia minora putant. Bene ergo dicitur:
Quidquid vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
(
S1, 15, 9) Quia delicatiora peccata eligunt, et quae minus
placent, quasi inepta reprobant et velut vilia contemnunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)