V. 14 :
dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et
armentorum quam ego audio
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Verbum Domini fuit, ut Amalech delere debuisset. Quid est
autem, quod dicit, implevi verbum Domini, nisi quia
culpa fornicationis quo foedior cernitur, eo a reprobis studiosius
occultatur? Quia ergo ii, qui eidem fornicationis vitio
subjecti sunt, semper latere appetunt, in eorum typo et Amalech Saul
demoliri despexit, et ad Samuelem dixit:
Implevi verbum Domini.
(
S1, 15, 13) Quasi dicat: Et in aliis libidinem domui, et in meipso
ejus blandimenta peremi. Et quia blanda adulatione summi viri
flectere mentem nititur, praemisit, dicens:
Benedictus tu a Domino.
(
S1, 15, 13) Quasi dicat: Hoc quidem ego egi, sed agere non meis
viribus, sed tuis meritis, et intercessionibus potui. Sed
perfecti viri audire laudes suas possunt, a rigore autem justitiae
flecti nequeunt. Quare et subditur:
Dixitque Samuel: Et quae est haec vox gregum, quae resonat
in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?
(
S1, 15, 14)
Commentaires
Gregorius I (540-604)