Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 27 : et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Sed in hoc loco notandum est quia, dum rex superbus arguitur, electionis ejus tempora memorantur, ut tumor cordis sentiatur, non adfuisse eligendo, sed ex culmine crevisse praelato. A Domino quidem bonus electus est, sed dum crevit ex culmine, decrevit elatione. Dicit ergo: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; modo versus ad praedam, fecisti malum in oculis Domini. Quasi dicat: Per veritatem humilitatis regnum promeruisti, sed nunc praetextu humilis, veritate tumidus regnum perdis. Quid enim sunt oculi cordis, nisi aspectus rationis? Nam qui integros visus rationis habet, perfecte illuminatus est. In oculis ergo suis est humilis, qui se perfecte respicit, et humilem perfecta visione cognoscit. His ergo verbis lapsi regis non solum praeterita humilitas, sed etiam rationis acuitas commendatur: quia videlicet tantus erat ratione, ut se perfecte cognosceret; et tantus virtute, ut se subtiliter intuens, vere humilem videret. Quia igitur cum arguitur, ejus praeterita memorantur, quid aliud, quam his, quae habebat, carere describitur? Nam superbire nequeunt, nisi qui prius oculos cordis perdunt. De libidinosis vero valde clarius constat: quia in fornicationis baratro se nunquam obruerent, si a luce intimae gloriae non ante caligarent. Qui quia alta pudicitiae praecepta contemnunt, etiam tumoris arguuntur. Qui ergo deponere praepositum regem venerat, dicit: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; nunc fecisti malum in oculis Domini. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 19) Quasi dicat: Superbus modo, et caecus juste deponeris, qui prius videns et humilis regnum sortiri meruisti. Nam et superbi Pharisaei ab ipsa veritate caeci nominantur, quae ad discipulos ait: Sinite eos; caeci sunt, et duces caecorum. ( Mt, 15, 14) Quae utique caecitas specialiter libidinosis ascribitur, quia nulla sunt vitia quae spissiores tenebras menti ingerant quam libido. At nunc plerosque videas stetisse clericos, sacerdotes corruisse. Quibus certe per Samuelis imperium dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. ( S1, 15, 17) Quasi dicat: Cum in minori ordine illuminato corde pudicitiae praecepta servaveris: nunc, amissis oculis, in fornicationis baratrum corruisti. Ad praedam versus es, quia divina praecepta violenta praesumptione rupisti. Quia enim prohibente, et quasi minis armato et obstante Deo, ad violandum sacrarium castitatis irrumpunt: quasi per rapinam praedae, Amalech electa ad Domini terram ducunt. Et quia quantum possunt, lubrici praedicatoribus absconduntur, in conspectu Domini malum Saul fecisse reprehenditur. Quasi enim minans et terrens praedicator in carnis voluptate lapso dicat: Crimen immunditiae hominibus quidem absconditur, sed videnti omnia non celatur. Haec quidem et his similia cum impoenitentes audiunt, terreri nequaquam possunt. Unde etsi jam ratiocinatione capti sunt, velut angues per lubricum dilabi a tenentis se manibus satagunt. Caudam proferunt, caput abscondunt: quia videntur jam extrema operum, sed earumdem tegitur qualitas actionum. Unde et sequitur: Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et ambulavi per viam qua misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech, et Amalech interfeci. ( S1, 15, 20)
  • Liber 6, Caput 2
    • Quid est ergo, quod propheta portare peccatum poenitentis regis renuit, nisi quia hunc non vere poenitentem vidit? Cui ea quae prius abjectionis verba respondit, quia eum immutandum minime cognovit. Qua nimirum prophetae constantia quidam nimis clementes hujus temporis sacerdotes arguuntur, qui conversatione infirmi sunt, temeritate fortes. Se se vix sustinent, et portanda suscipere aliorum onera audent; levia sua non ferunt, et importabilibus se subjiciunt. Ecce fortis propheta refugit suscipere onus regalis peccati, ut sacerdos Ecclesiae timeat, et peccatorum importabilium pondera subire pertimescat. Plerumque autem sic aliena peccata suscipiat, ut tamen ea quae expianda suscipit, flere eum, a quo sint commissa, permittat. Unde et Samuel portare peccatum regis minime promisit, et tamen eum, quem retulit, abjectum planxit. Nam de eo post pauca scriptum est: Lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset eum regem super Israel. ( S1, 15, 35) Non quidem promisit ei portare peccatum regis, ut rex illud flere studeret. Sed tamen quem retulerat flebat, ut Dominum ei propitium faceret. Ad litteram vero, dum sententiam propheta ingeminat, irrevocabilem divinae aequitatis sententiam monstrat qua sic peccator projicitur, ut redire ad divinae misericordiae manum nunquam permittatur. Potest et aliter intelligi, quod reverti secum prophetam, ut adoret Dominum, rogat. Nam sancti viri, qui Dominum peccando non deserunt, ad eum necesse non habent ut poenitendo revertantur. Reverti enim abeuntis est. Quod nimirum peccatoribus per peccatum a Domino recedentibus convenit, justis permanentibus non convenit. Quid est ergo, quod reverti cum peccante Saul justus Samuel petitur, nisi quia electi praedicatores pro lapsis subditis velut poenitentes affliguntur et quasi recedentes veniunt, dum lapsos subditos paterna afflictione comitantur? Cum eis ergo revertuntur, cum peccata subditorum et ipsi subditi, qui peccaverunt, et praelati qui steterunt, pariter plangunt. Tale est igitur ac si dicat: Jam te paternis visceribus adhaerere per increpationem praedicationis mihi agnovi, quem nec longius peccare reliquisti. Quia ergo, te objurgante, resipui, mecum redire te rogo, quia propriis viribus ad tantae pravitatis magnitudinem delendam nequaquam sufficio. Sed tanti affectus preces recipiendae essent, si ex cordis veritate procederent; apte ergo hypocritae responsum est: Non revertar tecum. ( S1, 15, 26) Quasi dicat: Pro te sacrificare Deo nescio, quem veritate humilitatis Deo subditum non attendo; et quae priora ingeminans, ait: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex; ( S1, 15, 26) et, quia versuti et abjiciendi et deserendi sunt, sequitur: Et conversus est Samuel, ut abiret. ( S1, 15, 27) In qua profecto majorum decessione magis hypocritae amissionem temporalis honoris timent, quam aeternae haereditatis. Unde et quiescere etiam derelicti non possunt, sed ea quae agere per se non audent, impetrare aliis intervenientibus student. Bene ergo subjungitur: Ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae scissa est. ( S1, 15, 27)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 14
    • Et conversus est Samuel ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est, et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo, meliori te. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Nota mysterium, quod sicut in passione Domini, pontifex vestimentum suum scidit (voir: Mt, 26) , ita rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet et sacerdotalem, scissiovestimentorum facta est, ut demonstretur stabilitatem regni et sacerdotii in populoJudaeorum fieri non posse, qui verum regem et sacerdotem ad sevenientem, Dominumvidelicet Christum, recipere noluerunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 15
    • Et conversus est Samuel ut abiret, ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28). Nota mysterium, quod sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit (voir: Mt, 26) , ita ex rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet ac sacerdotalem, scissio vestimentorum facta est: ut demonstretur stabilitatem regni seu sacerdotii in populo Judaeorum fieri non posse, qui verum regem et sacerdotem ad se venientem, Dominum videlicet Christum, recipere noluerunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Conversus est autem Samuel ut abiret: Saul autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem, hanc ponere sententiam, quia multo amplius habet illic: ita enim illic scriptum est: Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini: et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret: et tenuit Saul pinnam diploidis ejus, et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel. Dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ipse minatur, et non permanet. ( S1, 15, 27, S1, 15, 28 et S1, 15, 28) Iste, cui dicitur: spernet te Dominus ne sis rex super Israel ( S1, 15, 26); et dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnavit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David. Et audivit hoc primo tempore regni sui, ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus. Et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Non autem habet Scriptura quod in plerisque latinis codicibus legitur: dirumpet Dominus regnum Israel de manu tua ( S1, 28, 17), sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua ( S1, 28, 17). Ut hoc intelligatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur dabit illud proximo tuo ( S1, 28, 17), ad carnis cognationem refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est bono super te, potest quidem intelligi meliori te ( S1, 15, 28), nam et quidam sic interpretati sunt, sed melius sic accipitur bono super te, ut quia ille bonus est; ideo sit super te, juxta illud propheticum: Donec ponam inimicos tuos omnes sub pedibus tuis ( Ps, 109, 1). In quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat ( Jn, 1, 47), quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas Apostolus (voir: Ga, 1, 24) commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum.