Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 15 : et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Vox gregum et armentorum Amalech, fama turpitudinum est. Quando de minoribus luxuriae culpis quilibet diffamatur, vox gregum resonare dicitur. Quando item de criminosioribus et obscenioribus accusatur, vox armentorum. Quasi sub falsae virtutis suae simulatione reconditum denudet, dicens: Tu te proprio ore justificas; sed immunditiarum tuarum turbae per omnium ora clamant. Sed jam qui excusationes praetendere coepit, quibus defensionibus objectae infamiae crimen evadat, videamus. Sequitur: De Amalech adduxerunt ea. Pepercit populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarent Domino Deo tuo: reliqua occidimus. ( S1, 15, 15)
  • Liber 6, Caput 2
    • Quid est quod ait: De Amalech adduxerunt ea, ( S1, 15, 15) et non dixit, Adduximus? Sed quando reprobi arguuntur, culpas aliquando negando tegunt, aliquando in alios transferunt. Tegunt quidem negando, cum latere possunt; sed, dum quasi in aperto deprehensi tenentur, quod negare nequeunt, aliis ascribunt. Horum siquidem mores Saul insinuans, ait: De Amalech adduxerunt ea. Pepercit populus melioribus ovibus et armentis. ( S1, 15, 15) Quasi dicat: Malum, quod auditur, ex populi fragilitate pensandum est, non ex virtute pastoris. Peccata quidem subditorum in praelatorum comparatione despicienda sunt. Dicit ergo: De Amalech adduxerunt ea. ( S1, 15, 15) Quasi dicat: Hoc, quod de turpi vita resonat, verum est, sed tamen eadem turpitudo in parvulis viguit, non in magnis. Adhuc item eamdem culpam levigans, ait: Pepercit populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo. ( S1, 15, 15) Quasi dicat: Vere peccavit populus, sed non ad mortem; quia peccata operis, jam, me exhortante, delere nititur humilitate confessionis. Greges quippe Amalech, et armenta Domino immolantur, quando lubrici et incontinentes ad confessionem veniunt, et quod nequiter egerunt, poenitendo delere satagunt. Dicit ergo: Pepercit populus; ( S1, 15-15) id est, peccato indulsit. Sed adduxerunt ea, ut immolarentur; ( S1, 15, 15) quia in quibus se cecidisse populus recolit, jam se confitendo et poenitendo compungit. Meliores vero greges et armenta, ut supra, electiora peccata luxuriae designantur. Quasi dicat: Et si graviter deliquit populus, arguendi non sumus; quia pro magnitudine criminis habet lamenta compunctionis. Quid est, quod ait: Ut immolarentur Domino Deo tuo? ( S1, 15, 15) Sed fallacium per hoc consuetudo ostenditur, qui dum summis viris latere appetunt, adulantur. Quid enim est, quod Deum suum singulariter asserit, nisi quia eum familiarem Dei amicum ostendit? Domino, ( S1, 15, 15) inquit, Deo tuo. ( S1, 15, 15) Non meo, sed tuo; quia ego peccator, tu singulariter sanctus es. Sed mirabili usu fraudis fallaces sic se tegunt ut proferant, et justificant ut accusent. Accusationis quoque modum sic temperant, ut accusando justi appareant, ne excusando innotescant. Dum enim suum Deum dicit, illum quidem extollit, se minuit. Sed, dum adducta ab Amalech asserit quae Domino immolentur, tacite profert non unde reprehendi debeat, sed laudari. Et adhuc addens, dicit: Reliqua vero occidimus. ( S1, 15, 15) Occiduntur quidem peccata, quae dimittuntur. Viva quidem peccata sunt, quae aut in mente adhuc per concupiscentiam regnant, aut quae per conversionem contempta, sed per poenitentiam adhuc non sunt deleta. Illa quidem vivunt adhuc ad voluptatem, ista vivunt ad poenam; quia etsi jam peccare deseruimus, nisi commissa plangamus, commissorum obligatione retinemur. Sed majora minoribus, leviora majoribus tribuit. Nam quid est, quod dicit: Reliqua occidimus, ( S1, 15, 15) nisi quia sunt parvissima peccata majoribus, quae sola confessione lavantur? Quae doctores occidunt, quando humiliter confitentibus apostolica auctoritate dimittunt. His enim verbis omnibus, quia se fallaces tegere nituntur, non prodere, qua electorum praedicatorum auctoritate reprobentur, adjungitur: Dixit enim Samuel ad Saul: Sine me, indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte. ( S1, 15, 16)