V. 3 :
nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed
interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum
et asinum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 67. 68. : Obsequium Samuel Saul iniungit properandum, Ut perimens Amalech deleat omne suum.
Petrus Riga
liber 1 , v. 288. 289. 290. : Saul pepercit Agag
Rursus bella Saul faciens Amalech premit hostem,
Sed contra Domini iussa pepercit Agag.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 1
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ungere te in
regem super populum ejus Israel. Nunc ergo audi
vocem Domini. Haec dicit Dominus exercituum:
Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli, quomodo restitit
ei in via, cum ascenderet de Aegypto. Nunc ergo
vade, et percute Amalech, et demolire universa
ejus.
(
S1, 15, 1,
S1, 15, 2 et
S1, 15, 3)
Liber 6, Caput 1
Quid est, quod dicit:
Audi vocem Domini,
(
S1, 15, 1) nisi quia caste vivere volentibus, contra fraudes fornicationis
spiritus subtiliter vigilandum est? Quasi dicat: Considerare
non desinas quantis insidiis sibi subdere electos parat. Et
idcirco non dixit: Recensui quod restitit Israeli, sed: Audi
vocem Domini. Recensui quomodo restitit
Israeli. Quasi dicat: Si modum insidiarum
cognoscis, hostem superare facilius valebis. Merito igitur
subintulit, dicens:
Nunc ergo vade, et percute Amalech, et demolire universa
ejus.
(
S1, 15, 3) Quasi dicat: Quia nosti quemadmodum ire debeas:
Vade, et demolire universa ejus,
(
S1, 15, 3) et sic eum deleas, ut aliquid de eo ultra non vivat.
Sed quis ita sibi subjicere carnem, quis unquam sibi restringere mentem
potuit, quis sic manere in carne, ut de carne turpes motus nullos
sustineret? Quis ita refrenare cogitationem potuit, ut ad eam
immunditiarum obscuritas per cogitationem nulla perveniret?
Sed si de carne non tollitur turpitudo motionis, tamen turpitudinis
robur enervatur, cum motus quidem simplex in carne est, sed in motu
pruritus libidinis nullus est. Hic quidem motus Amalechita
non est, quia menti non lambit quam oblectare non poterit.
Non potest tolli menti, quod aliquo modo immunda non videat, sed in
mirabilem usum puritatis deducitur, ut immunda videns, nulla
delectationis labe maculetur. Quisquis ergo sic praeest
carni, quisquis sic mentem regit, ideo praeest, ideo regit, quia Amalech
cuncta demoliri fortiter potuit. Sed jam quae sunt ejus
universa subsequenter exponit, dicens:
Non parcas ei, et non concupisces ipsius aliquid; sed
interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum, et lactentem,
et bovem, et asinum, et ovem, et camelum.
(
S1, 15, 3)
Liber 6, Caput 1
Quis est hic qui parcit Amalech, nisi qui aut in cogitatione, aut in
ore, aut in carne lasciviae aliquid retinet? Nam plerique
turpitudinis opera non exercent, sed linguam a turpi locutione non
cohibent. Plerique per opus luxuriam vitant, per cogitationem
non vitant. Quidam nihil turpe agunt, sed quod actu refugiunt
corde concupiscunt. Parcit ergo Amalech qui blandimenta
lasciviae, aut in locutione, aut per intentionem, aut per cogitationem
tenet. Dicit itaque:
Non parcas ei,
(
S1, 15, 3) quia de tam nequissimo vitio nihil accendi debet in mente, nihil
permitti ardere in opere. Dicat ergo:
Non parcas ei,
(
S1, 15, 3) ut omnes libidinosi motus, omnes obscenae locutiones prorsus
perimantur incorpore. Dicit ergo:
Non concupisces ipsius aliquid;
(
S1, 15, 3) ut penitus eradicetur a cogitatione. Quid enim est
libido, nisi ignis? Et quid de carne, et mente exortae
virtutes, nisi flores? Quid item turpes cogitationes, nisi
paleae? Quis etiam nesciat, quia si in paleis ignis
negligenter exstinguitur, ex parva scintilla quae remanet, omnes paleae
accenduntur? Qui ergo virtutum flores in mente non vult
exurere, ita debet libidinis ignem exstinguere, ut per tenuem scintillam
nunquam possit ardere. Carnalium etiam cogitationum stipulas
auferat, ne dum is, qui exstingui non potest, calor naturalis
accenditur, virores virtutum, qui per se accendi nequeunt, quasi per
admixtas paleas exurantur.
Liber 6, Caput 1
Quid est ergo:
Non parcas ei, et non concupisces ipsius aliquid,
(
S1, 15, 3) nisi quia luxuria omnis in carne perfecte domanda est, et a mente
radicitus extirpanda?
Potest etiam intelligi:
Non parcas ei, et non concupisces ex eo aliquid,
(
S1, 15, 3) quia et viri, et mulieres, parvuli et lactentes interfici
praecipiuntur. Nam mulieres concupisci poterant, parvuli et
lactentes ad misericordiam provocare. Qui ergo sunt viri
interficiendi, quae mulieres, qui parvuli, qui boves, quae oves, qui
cameli, qui asini, subtiliter considerandum est. Qui enim
sunt Amalechitae viri, nisi suadentes motus turpitudinis?
Viri etenim sunt, quia violenter suggerunt, et corruptis mentibus semina
pravitatis infundunt. Mulieres sunt mentis concupiscentiae,
quae praedictis motibus ad fetus impios substernuntur. Sed et
parvuli, et lactentes qui sunt, nisi qui de Amalechitarum virorum et
mulierum commixtione generantur? Nam si motus malae
suggestionis, quasi adulter in mente recipitur, concupiscentia quasi
meretrix impregnatur. Ipsa ergo concupiscentia, si nefarium
effundere partum sinitur, libidinum motus jam non solum mente, sed etiam
in carne generantur. Qui dum nascuntur parvuli sunt, quia
adhuc carni violentiam movendo non inferunt. Lactentes vero
sunt, cum tenui et negligenti cogitatione nutriuntur. Qui
enim jam libera cogitatione motus turpes in carne reficit, non jam lac
parvulis, sed cibum adultis impendit. Lac ergo parvulorum
Amalechitarum tenuis est cogitatio immunditiae, quia si motus turpis per
cogitationem non pascitur, quasi negato sibi lacte, parvuli
necantur. Quod profecto lac meretrix mater porrigit, quia dum
ardor concupiscentiae mentem praevenit, quasi ex pessima cordis ubertate
agitatur, ut pejores motuum soboles in carne nutriantur. Quid
vero in bove, nisi consilium fraudulentum accipitur, quod exemplo
veterum carnis voluptatem suggerit, qui inter carnis opera omnipotenti
Deo placuere? Nam quasi discretionis vomere scindere terram
cernitur; sed si ex deliberatione suscipitur, jugo turpitudinis colla
miserae mentis illaqueat, quem per simulationem gestat.
Liber 6, Caput 2
Verbum Domini fuit:
Nunc vade, et percute Amalech, et demolire universa
ejus. Non parcas ei, et non concupisces ex eis
aliquid.
(
S1, 15, 3) Aperte ergo transgressor per inobedientiam exstitit,
quia implere praeceptum Domini per superbiam recusavit.
Dominus quidem prophetae praecepit, dicens:
Ne parcas ei, et non concupisces ex rebus ipsius
aliquid.
(
S1, 15, 3) Hic vero et pepercisse, et omnia electa ejus
concupisse ostenditur: ut, dum transgressionis modus ostenditur, quam
sit detestabilis inobedientiae culpa monstretur.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem
super populum ejus Israel.
Nunc autem audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensui
quaecunque fecit Amalec Israeli
(
S1, 15, 1 et
S1, 15, 2), etc. usquequo aut:
Non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a
viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem bovem, et camelum et
asinum.
(
S1, 15, 3) Recensere dicitur Deus mala Amalecitarum, sicut per Moysen olim in
legepraenuntiatum fuerat. Unde ideo jumenta Amalec Israel Dominus demoliri
jubet, ut nec in jumentis memoriafieret. Dominus enim dixerat se deleturum
memoriam Amalec de subcoelo: idcirco praecipiturSauli, ut eam penitus ab homine usque
ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria penitus deleta non fuit, Saulis
peccatum et inobedientia incausa exstitit, sicut sequens historia ostendit.
De quo Amalecita in libro Deuteronomii dicitur:
Memento quod fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto,
quomodo occurrerit et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit.
(
Dt, 25) Lassoss hic Hebraei immundos secundum legem, extra castra
manentesintelligunt. Quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia, sicut ipsi
tradunt, eorum circumcisionemamputaverunt, et in subsannationem Dei in coelum
projecerunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut
ungerem te in regem super Israel populum ejus.
Nunc ergo audi vocem Domini. Haec
dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec
Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de
Aegypto; nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire
universa ejus: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad
mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum
et asinum.
(
S1, 15, 1,
S1, 15, 2 et
S1, 15, 3) Ideo autem jumenta Amalec Dominus jubet demoliri, ut nec in
jumentis ejus memoria fieret Dominus enim dixerat se deleturum memoriam
Amalec de sub coelo. Idcirco praecipitur Sauli ut eum penitus
ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria, id
est Amalec, penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia
exstitit in causa. De quo Amalec ita in libro Deuteronomii
dicitur:
Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris
de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui,
qui lassi residebant, ceciderit.
(
Dt, 25) Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes
intelligunt: quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia (sicut ipsi
tradunt) eorum circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in
coelum projecerunt.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 13
Nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire universa ejus
(
S1, 15, 3).
Non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque
lactentem, bovem et ovem, et camelum et asinum, atque jumenta.
Ideo autem Dominus jumenta Amalec demoliri jubet, ut nec in jumentis ejus
memoria fieret.
Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalec de sub coelo.
Idcirco praecipitur Sauli, ut eum penitus ab homine usque ad jumenta
deleret.
Sed quia ejus memoria, id est, Amalec penitus deleta non fuit, Saulis
peccatum et inobedientia in causa exstitit.
De quo Amalec ita in Libro Deuteronomii dicitur:
Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex
Aegypto: quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui qui lassi
residebant, ceciderit
(
Dt, 25, 17 et
Dt, 25, 18).
Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes intelligunt:
quos cecidisse Amalecitae dicuntur: quia sicut ipsi tradunt, eorum
circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in coelum
projecerunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)