V. 20 :
et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit
me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 71. 72. : Obsequium Deitas omni praefert holocausto, Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Sed in hoc loco notandum est quia, dum rex superbus arguitur,
electionis ejus tempora memorantur, ut tumor cordis sentiatur, non
adfuisse eligendo, sed ex culmine crevisse praelato. A Domino
quidem bonus electus est, sed dum crevit ex culmine, decrevit
elatione. Dicit ergo: Cum esses parvulus in oculis
tuis, caput in tribubus Israel factus es; modo versus ad
praedam, fecisti malum in oculis Domini.
Quasi dicat: Per veritatem humilitatis regnum promeruisti, sed nunc
praetextu humilis, veritate tumidus regnum perdis. Quid enim
sunt oculi cordis, nisi aspectus rationis? Nam qui integros
visus rationis habet, perfecte illuminatus est. In oculis
ergo suis est humilis, qui se perfecte respicit, et humilem perfecta
visione cognoscit. His ergo verbis lapsi regis non solum
praeterita humilitas, sed etiam rationis acuitas commendatur: quia
videlicet tantus erat ratione, ut se perfecte cognosceret; et tantus
virtute, ut se subtiliter intuens, vere humilem videret. Quia
igitur cum arguitur, ejus praeterita memorantur, quid aliud, quam his,
quae habebat, carere describitur? Nam superbire nequeunt,
nisi qui prius oculos cordis perdunt. De libidinosis vero
valde clarius constat: quia in fornicationis baratro se nunquam
obruerent, si a luce intimae gloriae non ante caligarent. Qui
quia alta pudicitiae praecepta contemnunt, etiam tumoris
arguuntur. Qui ergo deponere praepositum regem venerat,
dicit:
Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es; nunc fecisti malum in oculis Domini.
(
S1, 15, 27 et
S1, 15, 19)
Quasi dicat: Superbus modo, et caecus juste deponeris, qui prius
videns et humilis regnum sortiri meruisti. Nam et superbi
Pharisaei ab ipsa veritate caeci nominantur, quae ad discipulos ait:
Sinite eos; caeci sunt, et duces caecorum.
(
Mt, 15, 14) Quae utique caecitas specialiter libidinosis
ascribitur, quia nulla sunt vitia quae spissiores tenebras menti
ingerant quam libido. At nunc plerosque videas stetisse
clericos, sacerdotes corruisse. Quibus certe per Samuelis
imperium dicitur:
Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel
factus es.
(
S1, 15, 17) Quasi dicat: Cum in minori ordine illuminato corde
pudicitiae praecepta servaveris: nunc, amissis oculis, in fornicationis
baratrum corruisti.
Ad praedam versus es, quia divina praecepta violenta
praesumptione rupisti. Quia enim prohibente, et quasi minis
armato et obstante Deo, ad violandum sacrarium castitatis irrumpunt:
quasi per rapinam praedae, Amalech electa ad Domini terram
ducunt. Et quia quantum possunt, lubrici praedicatoribus
absconduntur, in conspectu Domini malum Saul fecisse
reprehenditur. Quasi enim minans et terrens praedicator in
carnis voluptate lapso dicat: Crimen immunditiae hominibus quidem
absconditur, sed videnti omnia non celatur. Haec quidem et
his similia cum impoenitentes audiunt, terreri nequaquam
possunt. Unde etsi jam ratiocinatione capti sunt, velut
angues per lubricum dilabi a tenentis se manibus satagunt.
Caudam proferunt, caput abscondunt: quia videntur jam extrema operum,
sed earumdem tegitur qualitas actionum. Unde et sequitur:
Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et
ambulavi per viam qua misit me Dominus, et adduxi Agag regem
Amalech, et Amalech interfeci.
(
S1, 15, 20)
Liber 6, Caput 2
Quando armatorum violentia alicujus aliquid proprium tollitur, praeda
nominatur. Vitia autem carnis et animae, quia diabolo
suggerente propagantur, ejus velut proprium sunt. Quisquis
ergo in se nuper remissus, nunc autem violentus vitia destruit, praedam
facit; quia quae aliena sunt, potenter rapit. Et notandum,
quia caedere et praeda dicitur,
ut alia mortua relicta, alia viva delata esse doceatur.
Caeduntur quidem oblectamenta libidinis, quando virtute supernae
intentionis depelluntur a corde, et contritione spiritus reciduntur a
corpore. Sed viva ad immolandum deducuntur; quia etsi
conversione peccatoris, carnis aut mentis delectamentum deseritur, poena
praeteritae delectationis penitus non deletur. Caedantur ergo
vitia, primitiae vivae ad immolandum nullatenus serventur: ut qui vim
peccati in contemptum oblectationum potenter perimit, vivere sibi ad
immolandum timeat poenam delectationis. Primitiae ergo
caesorum quid sunt, nisi delectationes peccaminum? Has quidem
offerre dicitur, qui coram Deo sacerdotibus confitetur. Et
oblata immolantur, quando eorum poena poenitendo destruitur.
Quasi enim in primitiis caesa offeruntur, et per posteriora vivunt:
quando aliquis peccata confitetur, et immolare, hoc est coram Deo
mactare, poenitendo non nititur. Dum ergo caesorum primitiae
reservari ad immolandum dicuntur, quorumdam error confunditur, qui
peccata deserunt, nec tamen plangunt. Quia ergo non solum
confitenda sunt peccata, sed etiam poenitentiae austeritate delenda, dum
boni doctoris Saul typum simulat, subjectos suos caesorum primitias
immolandas tulisse asseverat. Quia etiam ratione scripturarum
modus poenitentiae decernendus est, in Galgalis primitiae immolandae
deducuntur. Boves autem non solum, sed et oves ad immolandum
servantur: ut qui circa salutem suam solliciti sunt, sic delere
poenitendo magna studeant, ut minora plangere non omittant.
De superbis autem manifestum est: quia, cum semper magni videri
appetant, notari peccatores erubescunt. Deprehensi etiam
resistunt, et in his etiam justi apparere cupiunt, quae
agunt. Quid est ergo, quod ait:
Imo audivi vocem Domini?
(
S1, 15, 20) Samuel autem dicit:
Sine me, et indicabo tibi, quid locutus sit mihi Dominus
nocte.
(
S1, 15, 16) Et post pauca:
Quare versus ad praedam es, et fecisti malum coram oculis
Domini?
(
S1, 15, 19) Patet ergo, quam mirabiliter tumeat, qui tunc se
justificare appetit, quando Dominum se reprehendere de peccato
recognoscit.
Liber 6, Caput 2
Si vero idcirco sic respondisse creditur, quia verba prophetae, non
Domini esse crediderit, sed prophetae, videmus adhuc imitatores Saul,
qui dum in propria eruditione confidunt, majorum jussa quae audiunt, et
per tumorem despiciunt, et meliorare permutando credunt. Quid
est ergo, quod dicit:
Imo audivi vocem Domini, et adduxi Agag regem
Amalech?
(
S1, 15, 20) Sed tale est, ac si dicat: Et quod praeceptum fuit,
implere studui, et quod minus erat supplevi. Agendum fuit, ut
Amalech percuteretur: sed quia, Deo auxiliante, vincitur, supplendum
erat, ut quae in ejus immolarentur sacrificio servarentur.
Quod aperte in superbis apparet: quia cum apertam culpa celare non
possunt, permutare aut minuere conantur. Quasi dicat: Et si
judicas apertas culpas operis, attendenda est occulta simplicitas
intentionis. Culpa quidem esset de Amalech aliquid afferre,
nisi allata Deo deberent immolari. Hoc quidem saepe in
monasteriis accidit, cum quisque nimis religiosus subditus spiritualium
praelatorum imperiis adjicere praesumit; cum regularem communem vitam
despicit, et propriae sequitur arbitrium voluntatis. Dum enim
meliorare vitam eligendo quam obediendo nititur, quid aliud quam apertam
inobedientiam intentione virtutis colorare monstratur? Quem
profecto locum non solum subditi, sed etiam praelati intueri subtiliter
debent. Subjecti quidem notare subtiliter debent: quia ex eo
Saul Deo displicuit, quod Deo immolare praeter prophetae praeceptum
tentavit. Subtiliter notent praelati, quia demoliendi Amalech
propheta regi praeceptum dedit. Sic enim debet doctor laudare
communia, ut singulorum propria non contemnat. Illa quidem
communis vita laudatur, quae charitate conjungitur, vitiis mediantibus
non fuscatur. Apostoli quidem sententia est:
Quia unusquisque proprium domum habet a Deo, unus quidem
sic, alius vero sic.
(
1Co, 7, 7) Quorum ergo cibi et mensa communes sunt, debent
attendere non solum commune bonum refectionis, sed proprietatem
passionis: ut pariter comedant, sed contra fornicationis stimulos
certare per abstinentiam pariter non contendant. Ejus vero
caro amplius domanda est, cui carnis stimulus magis infestus
est. Jam ergo non excitare communis est vita, ubi communitas
refectionis attenditur, sed contra singularem pugnam pugnare
singulariter perhibetur. Nec doctor bene praecipit, si non
praecipit, unde Amalech percutitur, sed unde vivit.
Praecipiat ergo doctor, sed ut fornicationis spiritus
superetur. Non obedire subjecti refugiant, sed ubi superbiae
crimen incurritur, non unde baratrum mortis devitatur.
Inobedientes autem dum tumenti corde majorum jussa non faciunt, cum
meliorare quod eis injungitur conantur, sua opera Deo offerre dum
cupiunt, semetipsos tollunt. Nam per alias virtutes nostra ei
impendimus, per obedientiam nosmetipsos exhibemus. Samuel
ergo subjungens, ait:
Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci Domini?
(
S1, 15, 22)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte.
Dixitque ei: Loquere.
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es?
(
S1, 15, 16 et
S1, 15, 16) Quid per increpationem hanc, nisi superbia elati regis objicitur?
Quodadcorrectionem suam poterit quisque qui praelatus est convertere.
Parvulum se Saul in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jamse
parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia
plus cunctis poterat, magnum seprae omnibus aestimabat. Miro autem modo,
cum apud se parvulus, apud Dominum magnus: cum vero apud semagnus apparuit, apud Deum
parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus
inflatur, in luxum superbiaeipso potentiae fastigio lenocinante
corrumpitur. Quod Sauli contigisse dicitur, cui et dicitur:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus
es?
(
S1, 15, 17) Acsi diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris
magnumfeci. Quiavero tu te magnum conspicis, a me parvulus
aestimaris. Unde cum a Samuele increparetur, quare vocem Domini non
audierit, ex ipso tastusuperbiae respondit, dicens:
Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me
Dominus.
(
S1, 15, 20) Malum enim supra malum adjecit, quia culpam suam non solum agnoscere
dignatusest, sed etiam superbiendo defendere studuit, ac per hoc defendendo
accumulavit. Denique in hoc quod subjungit:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)