Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Rex Saul, qui principia bona habuit, sed in bonis quae coeperat nequaquam perseveravit, per sacrae Historiae textum ostenditur, ut in eo imitanda et cavenda videamus. Sic nimirum et male cultas segetes carpimus, quae ad messionem spinis admixtae consurgunt. Bene quidem eas legere novit, qui sic curat spicas carpere, ut spinas studeat evitare. Sic dum horti cura negligitur, cum olere quod reficit nascitur vicia quae pungit. Quasi enim male cultos agros ingredi caute discipulis praecipiebat Dominus, cum dicebat: Super cathedram Moysi sederunt principes et Pharisaei. Quaecunque dixerint vobis, facite; quae autem faciunt, facere nolite. ( Mt, 23, et ) Quasi dicat: Quia mista sunt acta, et verba reproborum, sic utendi sunt, ut in eis sumatur quod vivificat, vitetur quod necat. Hinc iterum praenuntians, dicit: Venient ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. ( Mt, 7, 15) Hucusque ergo regem Saul strenue regni curam gerentem, libenter attendimus, contemptorem jam Dominicae jussionis, in quo vitari et abjici debeat subtiliter videamus. Nam sequitur: Apprehendit Agag regem Amalech vivum, omne autem vulgus interfecit in ore gladii. Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium, et armentorum; et vestibus, et arietibus, et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea. Quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. ( S1, 15, 8 et S1, 15, 9)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 6
    • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: Cave ne transeas in locum illum, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi, ( R4, 6, 8, R4, 6, 9 et R4, 6, 10) et reliqua. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam? quae saepesuperbe sentiens populum Dei, hoc est filios lucis persequitur, sed ipsi per veriElisaei, Domini videlicet nostri, doctrinam insidias inimicorum praecavereedocentur. Ut est illud: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae. ( Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et item: Cavete autem ab hominibus. ( Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et alibi: Attendite, ait, a falsis prophetis. ( Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia, ipsum prophetam interficere disponit, cumChristum in cordibus electorum exstinguere festinavit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 7
    • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in illo loco, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque ex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi ( R4, 6, , R4, 7, 8, R4, 7, 9, R4, 7, 10 et R4, 7, 11), etc. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam, quae saepe superbe sentiens populum Die, hoc est, filios lucis persequitur? Sed ipsi per Elisei Domini videlicet nostri doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur, ut est illud: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . Et item: Cavete autem ab hominibus ( Mt, 10, 17) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et alibi: Attendite, ait, a falsis prophetis. ( Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia ipsum prophetam interficere disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere festinat.