Liber Quartus Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
PrécédentSuivant

V. 8 : Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 201. 202. :

    Bis gemini noctu veniunt in castra leprosi,

    Inveniuntur opes, nemo videtur ibi.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 7
    • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in illo loco, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque ex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi ( R4, 6, , R4, 7, 8, R4, 7, 9, R4, 7, 10 et R4, 7, 11), etc. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam, quae saepe superbe sentiens populum Die, hoc est, filios lucis persequitur? Sed ipsi per Elisei Domini videlicet nostri doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur, ut est illud: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . Et item: Cavete autem ab hominibus ( Mt, 10, 17) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et alibi: Attendite, ait, a falsis prophetis. ( Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia ipsum prophetam interficere disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere festinat.