Liber Quartus Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
PrécédentSuivant

V. 9 : Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 7
    • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in illo loco, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque ex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi ( R4, 6, , R4, 7, 8, R4, 7, 9, R4, 7, 10 et R4, 7, 11), etc. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam, quae saepe superbe sentiens populum Die, hoc est, filios lucis persequitur? Sed ipsi per Elisei Domini videlicet nostri doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur, ut est illud: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . Et item: Cavete autem ab hominibus ( Mt, 10, 17) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et alibi: Attendite, ait, a falsis prophetis. ( Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia ipsum prophetam interficere disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere festinat.