Liber Quartus Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
PrécédentSuivant

V. 2 : Respondens unus de ducibus, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 189. 190. 191. 192. :

    Unus adest princeps, rex incumbit super illum,

    Ipse viro Domini tale dat eloquium:

    Si Dominus nobis reseret coeli cataractas,

    Non poterit fieri quod fore significas.
  • liber 4, v. 193. 194. :

    Vir Domini profert: Similam quam dico videbis,

    Inde tamen gustum sumere non poteris.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 7
    • In tempore hoc cras modius similae, uno statereerit: et duo modii hordei, statere uno in porta Samariae. Quod cum non crederet, unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat, homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. ( R4, 7, 1 et R4, 7, 2) Potest hoc loco Benadab cum suo exercitu diabolus mystice accipi, quia cordainiquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Sub hoc quidem rege, sunt modo falsi Judaei, de quibus in Apocalypsi scriptum est (voir: Ap, 2) , qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici: facta ergo persecutione ab antiquohoste, per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, hocest incustodia legis divinae: fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libereverbum Dei praedicare, sed Elisaeo revelante hoc est Redemptore nostro, per Evangeliumindicante, salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope essedignoscitur. Dicit enim Dominus noster ad servos suos: In tempore hoc, cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei, statere uno in porta Samariae. ( R4, 7, 1) Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae sapientiae, quae estin Novo Testamento? et quod duo modii hordei, nisi scientiam legis et prophetarumsignificant? qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica. In porta Samariae, in praedicatione videlicet apostolica,per quam intratur inEcclesiam. « In tempore, inquit, hoc, cras modius similae uno statere erit, » etreliqua. Ac si dixisset: Cessante turbine persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominuscras, hoc est tempore futuro, quietem et tranquillitatem, ut praedicatio Evangeliiperfecte credentibus compleatur. Fuit enim tempore passionis dominicae quasi fames verbi Domini, cum apostolirelicto eo omnes fugerunt, et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et iterum scriptum est: Quia nemo de illo palam ausus est loqui: sed relucente dieresurrectionis, jam aderat tempus quo comites Christi illum videntes vivere, etpostmodum etiam coelos ascendere, percepta Spiritus sancti gratia, libere verbum Deipraedicabant, tam Judaeis quam etiamgentibus. Et impletum est illud vaticinium Isaiae: Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. ( Es, 35) Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait: Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me; et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet anima vestra. ( Es, 55) Perturbatis hostibus et in fugam versis, subjungit Scriptura, quod quatuor virileprosi abissent incastra Syrorum, et nullum ibi reperientes, comederint etbiberint. Ablatisque inde auro et argento ac vestibus et absconsis, postea compuncti, incivitatem hoc annuntiaverint, atque salutis hujus indicia praestiterint. Qui ergo sunt leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti, vel diversis erroribusimpliciti, foeditatem ex interna peste educentes ostendunt in cute? Hos Dominus saepeconvertens ad fidem, et mundans ab errore et vitiis verae salutis nuntiosefficit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 8
    • Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae. Quod cum non crederet unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: videbis oculis tuis, et inde non comedes ( R4, 7, 1 et R4, 7, 2). Potest hoc loco Benadad cum suo exercitu diabolus mystice accipi, qui corda iniquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Sub hoc quidem rege sunt modo falsi Judaei de quibus in Apocalypsi scriptum est: Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae ( Ap, 2). Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici. Facta ergo persecutione ab antiquo hoste per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, hoc est, in custodia legis divinae. Fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libere verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, hoc est, Redemptore nostro per Evangelium judicante, salus, quae peccatoribus longe est ( Ps, 118, 155) [mauvais référencement: Ps, 110], timentibus Deum prope esse dignoscitur. Dicit enim Dominus noster ad servos suos: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae ( R4, 7, 1). Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae sapientiae, quae est in Novo Testamento? Et quid duo modii hordei, nisi scientiam legis et prophetarum significant? qui comparantur statere uno, hoc est, fide catholica. In porta Samariae ( R4, 7, 1): in praedicatione, videlicet apostolica, per quam intratur in Ecclesiam.