Liber Quartus Regum

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
PrécédentSuivant

V. 3 : Quatuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 201. 202. :

    Bis gemini noctu veniunt in castra leprosi,

    Inveniuntur opes, nemo videtur ibi.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem. Quid hic esse volumus donec moriamur? ( R4, 7, 3) etc. Quatuor leprosi, qui extra civitatem positi futuram Israeli defensionem pronuntiant, illos indicasse videntur, qui ex populo Judaeorum immunditiam peccatorum suorum prius caeteris confessi sunt, et ad tantam pervenire meruerunt gratiam, ut victum atque fugatum diabolum per victoriam crucis Christi caeteris annuntiarent. Quinque equos, qui in Samaria prae inopia famis tantummodo remansisse dicuntur, carnalem Judaeorum populum sub quinque libris legis derelictum figurasse certum est. Dux ille, qui futuram frumenti abundantiam per Eliseum venturam audiens, credere noluit, scribarum atque pharisaeorum gestavit figuram, qui fertilitatem fidei in Ecclesia divinitus collatam vidit, et quia credere noluit, ob hoc in impietate sua mortuus, a fidelibus conculcatus est.