V. 10 :
Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra
Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa
tentoria.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 203. 204. : Civibus hi referunt, quoniam discesserit hostis, Castraque cernuntur plena quibusque bonis.
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 7
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit
cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus
insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel,
dicens: Cave, ne transeas in illo loco, quia ibi Syri in
insidiis sunt. Misit itaque ex Israel ad locum,
quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit
se ibi
(
R4, 6, ,
R4, 7, 8,
R4, 7, 9,
R4, 7, 10 et
R4, 7, 11), etc. Quem congruentius hic rex Syriae, quam
potestatem significat terrenam, quae saepe superbe sentiens populum Die,
hoc est, filios lucis persequitur? Sed ipsi per Elisei Domini videlicet
nostri doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur, ut est illud:
Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut
columbae
. Et item:
Cavete autem ab hominibus
(
Mt, 10, 17) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et alibi:
Attendite, ait, a falsis prophetis.
(
Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia ipsum prophetam interficere
disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere
festinat.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)