V. 155 :
Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 8
Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno
statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta
Samariae. Quod cum non crederet unus de ducibus,
super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait: Si Dominus
fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod
loqueris? Qui ait: videbis oculis tuis, et inde non
comedes
(
R4, 7, 1 et
R4, 7, 2). Potest hoc loco Benadad cum suo exercitu diabolus mystice
accipi, qui corda iniquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere
excitat. Sub hoc quidem rege sunt modo falsi Judaei de quibus
in Apocalypsi scriptum est:
Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga
Satanae
(
Ap, 2). Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici. Facta ergo
persecutione ab antiquo hoste per tales affligitur populus Dei, qui est
positus in Samaria, hoc est, in custodia legis divinae.
Fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libere
verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, hoc est,
Redemptore nostro per Evangelium judicante,
salus,
quae
peccatoribus longe est
(
Ps, 118, 155) [mauvais référencement: Ps, 110], timentibus Deum prope esse dignoscitur. Dicit enim
Dominus noster ad servos suos:
In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo
modii hordei statere uno in porta Samariae
(
R4, 7, 1). Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae
sapientiae, quae est in Novo Testamento? Et quid duo modii hordei, nisi
scientiam legis et prophetarum significant? qui comparantur statere uno,
hoc est, fide catholica.
In porta Samariae
(
R4, 7, 1): in praedicatione, videlicet apostolica, per quam intratur in
Ecclesiam.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)