V. 8 :
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens:
In loco illo et illo ponamus insidias.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 6
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis,
dicens: In loco illo et illo ponamus insidias.
Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: Cave ne transeas in locum
illum, quia ibi Syri in insidiis sunt.
Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit
eum, et observavit se ibi,
(
R4, 6, 8,
R4, 6, 9 et
R4, 6, 10) et reliqua. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem
significat terrenam? quae saepesuperbe sentiens populum Dei, hoc est filios lucis
persequitur, sed ipsi per veriElisaei, Domini videlicet nostri, doctrinam insidias
inimicorum praecavereedocentur. Ut est illud:
Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae.
(
Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et item:
Cavete autem ab hominibus.
(
Mt, 10, 16) [mauvais référencement: Mt, 10] Et alibi:
Attendite, ait, a falsis prophetis.
(
Mt, 7, 15) [mauvais référencement: Mt, 7] Hoc quippe agnoscens mundana potentia, ipsum prophetam interficere
disponit, cumChristum in cordibus electorum exstinguere festinavit.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 21
Posthaec refert Scriptura quod, eunte beato Elisaeo cum filiis
prophetarum adJordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit
securis in aquam, etille de cujus manu corruit clamaverit ad beatum
Elisaeum:
Heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam
(
R4, 6, 5).
Posthaec in loco ubi securis illa ceciderat, beatus Elisaeus
misit lignum, et natavit ferrum
(
R4, 6, 6).
Dominus Jesus Christus, cujus figuram Elisaeus gestavit, cum per
praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem tamquam infructuosam
arborem succidere vellet, quia de illo Joannes ait:
Ecce securis ad radicem arborum posita est
(
Mt, 3, 10): interveniente passione corpus ipsum velut manubriumdeseruit, et
in inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, advitam
tamquam ab manubrium suum spiritu redeunte, surrexit.
Sive aliter, Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris frequenter jam
supradiximus; sed et in puero illo filio prophetae, cui securis de manu
lapsa est,non incongrue Christus intelligitur: securis illa quae
cecidit, Adam sive totumgenus humanum significasse videtur.
Tenebat ergo filius prophetae securim in manu sua, et Dominus ac
Salvatornoster humanum genus quod creaverat in manu potentiae
suae.
Sed quomodo securis illa de manu prophetae in profundum corruit, ita et
genushumanum de manu omnipotentis Dei per superbiam se excussit,
ceciditque influvium luxuriae, vel omnium peccatorum gurgite se
submersit.
Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium
criminumabysso infelici ruina corruerat, sicut scriptum est,
Infixus sum in limo profundi
(
Ps, 68, 3).
Iterum:
Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me
(
Ps, 68, 3): fluvius enim ille ubi securis cecidit,
significatpraeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem
vel luxuriam,saeculi hujus cursum; fluvius enim a fluendo nomen accepit,
et quia omnespeccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere
dicuntur, ideo securisilla in fluminis limo jacebat oppressa.
Veniens ergo Elisaeus
misit lignum, et natavit ferrum
(
R4, 6, 6).
Quid est lignum mittere et ferrum in lucem producere, nisi patibulum
crucisascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere, et de
omniumpeccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero
natavit ferrum, misit manum propheta et recepit illud, et
reddidit ad utilem usum domini.
Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus,
percrucis lignum ad manum vel potestatem Domini redimus.
Item moraliter, ferrum in manubrio donum intelligitur in corde; ligna
veroper hoc caedere, est prave agentes increpare, quod nonnumquam dum
fluxe agitur,dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non
vitatur, ferrum in aquaperditur, quia ex dissoluto opere intelligentia
fatuatur, quam profectointelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante
dantis oculos ex bona actionedebeat restitui.
Unde et recte is qui ferrum amiserat, clamabat,
Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo
acceperam
(
R4, 6, 5); habent enim hoc electi proprium, siquando in eis sua scientia
furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad corvelociter redeunt, et
quidquid in se ante districti judicis oculos damnabileinveniunt,
lacrymis insequuntur; qui flentes non solum caute inspiciunt, quaemala
commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt,
quianimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis
bonis quaeagere poterant debitores tenentur: recte enim qui ferrum
perdidit, clamabat,
Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam
(
R4, 6, 5).
Ac si dicat, Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per
bonaopera redderem, ex gratia creditoris acceperam.
Et numquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter
agnoscit.
Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in
superficiemattulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos repiciens,
cor peccatorishumiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat;
lignum mergit, et ferrumlevat, quia cor affligit, et scientiam
reparat.
Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum atque
jactavit,et sic ferrum sustulit: lignum namque confringere est cor ab
elationeconterere; lignum ad ima jactare, elevatum cor in cognitionem,
ut diximus,propriae infirmitatis humiliare; atque illico ferrum in
superficiem redit, quiaad usum exercitationis pristinum intelligentiae
recurrit.
Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot
difficultatibuscustoditur, curandum valde est ne otio torpeat, curandum
ne incitationes operisvitio elationis evanescant.
Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt, sed
cumfaciunt quae cognoverunt; etsi intelligendo largiores congaudent a
munerelargitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut
videlicet actionepersolvant quod eis prorogatum est in
cogitatione.
Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accepit, et
tempusquo reddere debet non attendit.
Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia
etiamconstitutum tempus reddendi cogitatur.
Rex autem Syriae pugnabat contra Israelem; consiliumque iniit
cum servis suis dicens: In loco illo et illo ponamus
insidias
(
R4, 6, 8), et reliqua.
Rex Syriae Samariam obsidens, diaboli gestabat typum, qui ante
adventumSalvatoris Judaeorum populum sua obsidione concluserat, cujus
saevitiae atqueoccultae insidiae, quas humano praetendebat generi veri
Elisaei, hoc est,Domini Salvatoris praescientia atque virtute frustratae
sunt.
Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Elisaeum ab ipso missus
est,Scribarum et Pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli
adpersequendum Deum instigati sunt, et per virtutem ejusdem Domini et
Salvatorisnostri justo judicio obcaecati sunt, et rursum per
misericordiam illius paneverbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae
refecti.
Merito movet quo modo potuerunt Syri isti ire in Samariam, si tali
erantcaecitate percussi ut omnino nihil viderent.
Hac aorasia etiam illi percussi sunt qui quaerebant ostium Loth: hoc
enimmodo sua calamitate turbati amentes facti sunt, usque dum irent in
Samariam, etulterius prophetam tali modo comprehendere non
quaesierunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis
dicens: In loco illo, et illo ponamus insidias (
R4, 6, 8): et reliqua. Rex Syriae Samariam
obsidens, diaboli gestabat tydaeopum, qui ante adventum Salvatoris Judaeorum populum
sua
obsidione concluserat, cujus saevitiae atque occultae insidiae, quas humano praetendebat
generi, veri Elisei, hoc est Domini Salvatoris praescientia, atque virtute frustratae
sunt.
Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Eliseum ab eo missus est, scribarum et
pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli ad persequendum Deum instigati
sunt, et per virtutem ejusdem Domini et Salvatoris nostri, justo judicio obcaecati
sunt: et
rursum per misericordiam illius, pane verbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae refecti.
Merito
movet, quomodo potuerint Syri isti ire in Samariam, si tali erant caecitate percussi,
ut
omnino nihil viderent. Hac aurasia et illi percussi sunt, qui quaerebant ostium Loth:
hoc enim
modo sua calamitate turbati, amentes facti sunt, usque dum irent in Samariam, et ulterius
Prophetam tali modo comprehendere non quaesiverunt.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis