Liber Quartus Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 15 : Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu! heu! heu! domine mi: quid faciemus?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 6
    • Consurgens autem diluculo, minister viri Dei egressus est. VIditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus. Nuntiavitque ei, dicens:Heu, heu, domine mi, quid facimus? ( R4, 6, 15) Haec sententia denotat illos qui propter pusillanimitatem cordis sui, poenasverentur corporales, quibus propheta respondit: Noli timere, plures enim nobiscum sunt quam cum illis. ( Ch2, 32)Et Salvator discipulis ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum. ( Jn, 16, 33) [mauvais référencement: Jn, 17] Et item: Nolite timere eos, inquit, qui occidunt corpus, et post haec non habent quid faciant vobis: quin potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ( Mt, 10, 28) [mauvais référencement: Mt, 10] et Petro Dominus in passione sua ait: An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? ( Mt, 26, 53) [mauvais référencement: Mt, 26]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 7
    • Consurgens autem diluculo minister veri Dei egressus est; viditque exercitum in circuitu civitatis, nuntiavitque ei dicens: Heu! heu! Domine mi, quid faciemus? ( R4, 6, 15) etc. Haec sententia denotat illos qui propter pusillanimitatem cordis sui, poenas verentur corporales. Cui propheta respondit: Noli timere. Plures enim nobiscum sunt, quam cum illis ( R4, 7). Et Salvator discipulis ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum ( Jn, 16, 33) [mauvais référencement: Jn, 16]. Et item: Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent quid faciant vobis; quin potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam ( Mt, 10, 28) [mauvais référencement: Mt, 10]. Et Petro Dominus in passione sua ait: An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? ( Mt, 26)